Scensas Sabini cenas dicebant. Quae antem nunc prandia
sunt, cenas habebant, et pro cenis vespenas appellabant.
Segnitia dicitur, quod sit sine nitendo quid utile aut honestum.
Terentius (Andr. 206): “Enimvero, Dave, nihil loci
est segnitiae neque socordiae.”
Signare significat modo scribere, modo anulo signa inprimere,
modo pecora signis notare.
|
|