et viderat quando ei Domnus Rex Abbatiam  
concesserat affirmare coepit. Tacuit ut  
potuit Abbas, et expectavit quid Deus faceret  
super his, nescius quia illi fraudulenter loquerentur,  
ut possent extorquere ab eo timore  
quod habere non poterant ex jure. Deus autem  
invigilavit pro servo suo, et non post  
multos dies revelata fuerunt haec omnia Regi  
Rogerio, qui  protinus scripsit ad Comitem, 
et misit ei epistolam in haec verba:  
“  Multum mihi displicet quod tu, quem  
protectorem et defensorem regni mei  
posui, eleemosynam meam, cameram propriam,  
requiem mei capitis perturbare, inquietare  
ausus fuisti, et fortassis merces debita  
tuae reddetur praesumptioni. Fallaciter egisti  
erga Sancti Clementis Abbatem et Fratres, cujus  
orationes mihi clypeus et galea sunt adversus  
omnem virtutem inimici. Desiste ab  
hac nequitia, ne praeparata super te descendat  
ultio, pro hac tua praesumptione tibi  
destinata et tibi dico per regni fidem, et  
meorum filiorum spem, si mihi Deus hoc  
de illis tribuat, quod exopto, nisi desistas,  
et eos ulterius inquietare praesumas, sicut  
te feci, ita te destruam, et nomen tuum a  
filiis hominum ab hac praesenti generatione  
usque ad extremam. Praesentes autem literas  
quas tibi dirigo, volo ut tu portes et  
legi facias in Capitulo, ut audiatur a cunctis,  
et cognoscatur ab omnibus super Ecclesia  
Sancti Clementis et habitatoribus ejus,  
quanta sit mea devotio.” 
Ut Rex praeceperat ita Comes fecit: literas  
regias detulit, et eas coram Abbate et Fratribus  
cum legerentur audivit, et exinde neque  
Abbati, neque habitatoribus loci, quamdiu  
Domnus Oldrius vixit, quicquam molestiae facere  
ausus fuit. Postquam Dominus Deus dedit  
sibi et gratiam Regis, ut supra diximus,  
et pacem ab omnibus adversaris ejus, coepit  
Oldrius studere ad decus Ecclesiae, facere libros,  
ornamenta emere, domos ampliare, et  
quibuscunque modis poterat, et in terris habere  
socios, et in coelestibus elaborabat. Conventionem  
vero, quam habuit cum Ricardo  
Tergisii potenti viro de quibusdam Ecclesiis  
Sancti Martini in Gutta, Sancti Joanni in Scaniani,  
et Sancti Cesidii, in ejus breve legere atque cognoscere  
possumus. Temporibus siquidem  
Domni Oldrii Abbatis in Piscariensi Monasterio  
quaedam virtutum signa sunt patrata, quae  
ab his, qui noverunt, relata et descripta habentur.  
1142.  43.  44.  et 45. 
Multis itaque virtutibus in tempore Domni  
Oldrii Abbatis a Beato Clemente ostensis, coepit  
idem Abbas studiosior in orationibus, et in  
operibus Ecclesiae sibi commissae inesse. Et per  
annorum Domini curricula, videlicet millesimo  
centesimo quadragesimo secundo, tertio,  
quarto, et quinto, Monasterium religiosissime  
gubernabat, et quotidie numerum Fratrum  
inibi Deo servientium augere curabat. 
1146. et sequentes usque ad 1151.  
Perfecto itaque palatio pro adventantium  
susceptione cum cellario et cervinaria, continuo  
campanarium aedificare coepit, fundavitque  
ipsum in anno Dominicae Incarnationis  
millesimo centesimo quadragesimo sexto, et  
per annorum Domini sequentium curricula,  
et erexit illud in altitudinem passuum undecim. 
  |  
  |