nostra vice enarrare debeant. Eosque benignae atque hilari vultu a vobis
suscipi petimus, eorumque sermonibus, quos nostra vice protulerint, credere et aurem
benignitatis vestrae adcommodare cunctaque perficere et adimplere dignemini, quae
sanctae memoriae genitor vester, domnus Pippinus rex, beato Petro una vobiscum
pollicitus et postmodum tu ipse, a Deo institutae, magnae rex, dum ad limina apostolorum
profectus es, ea ipsa spopondens confirmasti eidemque Dei apostolo praesentaliter
manibus tuis eandem offeruisti promissionem.
Nos enim magnam fiduciam habemus in vestri cordis firma constantia, et certi
sumus omnino de benigno mentis vestre proposito. Unde et copiosum a vobis suscipi
prestolamus fructum, ut, sicut caepisti, bonum opus perficias tuisque temporibus
sancta Dei ecclesia multo amplius exaltata permaneat, quatenus omnipotens Dominus,
intercedente beato Petro principe apostolorum, dignam vobis remunerationem tribuat
et in caelestibus regnis cum sanctis et electis post huius vitae longevitatem perenniter
exaltandum vos recipiat. Per te enim, bone, victoriosissime rex, praefata sancta
universalis Dei ecclesia de inimicorum inpugnationibus erepta magno, ut dictum est,
triumphat gaudio et orthodoxa christianorum fides vestro praesidio in pristino venerationis
statu permanet inmutilata.
Pro quo obnixe quaesumus, ut de vestra prosperitate nos quantotius certos
reddere iubeatis, quia vestra salus nostra est securitas et vestra laetitia nostrum
esse comprobatur gaudium. Unde firmi in vestro amore et dilectionis caritate permanentes
incessanter divinam deprecamur clementiam, ut sua vos gratia multipliciter tueatur,
tribuens praecellentiae vestrae atque excellentissime filiae nostrae, reginae, et amantissimis
natis vestris longeva ac prospera tempora regni gubernacula possidenda, vestrisque vestigiis cunctas
barbaras nationes prosternat, dilatans multipliciter terminos regni vestri, etiam et celestis regni
gaudiis vos faciat esse participes.
Incolumem excellentiam vestram gratia superna custodiat.
EMBOLUM DE PROTERVIA LEONIS ARCHIEPISCOPI.
Et hoc vestrae a Deo protectae excellentiae innotescimus: eo quod, postquam
a vobis reversus est Leo archiepiscopus, in nimiam superbiam elevatus nullo modo
nostris praeceptionibus sicut antea oboedire voluit; sed brachio fortae usque hactenus
in sua potestate detinere videtur Imulas atque Bononias, dicens, quod easdem civitates
nullo modo beato Petro neque nobis concessistis nisi tantummodo eidem Leoni
archiepiscopo. Unde dirigentes ibidem nostrum misum, id [est] Gregorium saccellarium,
qui iudices earundem civitatum ad nos deferre deberet et sacramenta in fide
beati Petri et nostra atque excellentiae vestrae a cuncto earum populo susciperet;
sed nequaquam idem archiepiscopus eundem nostrum saccellarium illuc ire permisit.
Nam et Dominicum, quem nobis in ecclesia beati Petri tradidistis atque commendastis,
comitem constituimus in quandam brevissimam civitatem Gabellensem, praeceptum
eiusdem civitatis illi tribuentes: minime illum permisit ipsum actum agere, sed, dirigens
exercitum, vinctum eum Ravennam deduxit et sub custodia habuit. Nam et de aliis
civitatibus Emiliae, id est Faventias, ducatus Ferrariae, Comiaclo, Forolivi, Forumpopuli,
Cesinas et Bobio seu Tribunatum decimo, nullum hominem exinde ad nos
pro suscipiendis praeceptis actionum advenire permisit; nam illi omnes parati erant ad
nos coniungere.
|
|