Salimbene de Adam: Cronica

Pag 30


in corvo, non quantum ad peccati nigredinem, sed quantum ad
habitum. Iacob autem, vir simplex, habitabat in tabernaculis. Hic
fuit Ordo fratrum Minorum, qui in principio sue apparitionis in
mundo dedit se orationi et devotioni contemplationis.
Illud etiam non vacat a misterio, quod dicitur Io. XX: Currebant
duo simul
, id est: eodem tempore et sub eodem papa Innocentio
III inchoatus est Ordo uterque. Nam anno pontificatus
Innocentii tertii decimo, currente MCCVII, inchoavit beatus
Franciscus Ordinem fratrum Minorum. Et quod dicitur, quod
ille alius discipulus precucurrit citius Petro et venit prius ad monumentum,
non tamen introivit
, hoc est dicere quia Ordo Minorum
prius apparuit mundo millesimo supraposito. Beatus autem
Dominicus Ordinem fratrum Predicatorum inchoavit anno
MCCXVI, sub Honorio papa III, primo anno pontificatus ipsius,
et vixit in eo V annis et dimidio. Dilata est autem canoniçatio
ipsius XII annis. Bononie, ubi est corpus, venerationi habetur.
Beatus vero Franciscus vixit in Ordine suo XX annis completis
et Assisii, ubi est corpus, venerationi habetur. Obiit autem
MCCXXVI, quarto Nonas Octobris, die Sabbati sero, et sepultus
fuit die Dominico. Canonizatio vero beati Francisci facta fuit a
papa Gregorio nono anno Domini MCCXXVIII, XVII° Kal. Augusti.
Translatio eius MCCXXX, VIII° Kal. Iunii. Item beatus
Dominicus obiit MCCXXI, sub Honorio papa tertio, octavo Ydus
Augusti.
Item de duobus Ordinibus, scilicet Minorum et Predicatorum,
dicit abbas Ioachym quod adhuc prefigurati fuerunt in Barnaba
et Paulo et in duobus testibus Apocalipsis XI. Et multa talia dicit.
Auctoritatem etiam Iere. XVI exponit de duobus Ordinibus, scilicet:
Ecce ego mittam piscatores multos, dicit Dominus, et piscabuntur
eos. Et post hec mittam eis multos venatores, et venabuntur
eos de omni monte et de omni colle et de cavernis petrarum, quia oculi
mei super omnes vias eorum
. Auctoritatem vero Zacharie XIII
non nisi de Ordine fratrum Minorum intelligere potuit, et propter
precedentia et propter subsequentia, scilicet: Et convertam manum
meam ad parvulos, et erunt in omni terra, dicit Dominus
et cet.
Porro Innocentius tertius legatos ad Phylippum regem Francorum

Torna all'inizio