Paulus Diaconus: Excerpta ex libris Pompei Festi de verborum significatu

Pag 108


nonus, quia his lustrantur atque eis nomina inponuntiur.
Luridi supra modum pallidi.
Lyrnesiades ab oppido Phrygiae Lyrneso dicti.
Loebesum et loebertatem antiqui dicebant liberum et libertatem.
Ita Graeci loiben et leiben.
Lycophos Graeci dicunt, quod nos primum tempus lucis. Dictum
autem lycophos, quasi leukon phos, id est lumen candidum.
Libertatis templum in Aventino fuerat constructum.
Lingua non solum pars corporis dicitur, sed etiam difierentia
sermonum. Promuntorii quoqiie genus non excellentis,
sed molliter in planum devexi.
Libycus campus in agro Argeo appellatus, quod in eo primum
fruges ex Libya allatae sunt. Quam ob causam etiam
Ceres ab Argeis Libyssa vocata est.
Lepareses Liparitani cives, id est Liparenses.
Labes macula in vestimento dicitur, et deinde metaphorikos;
transfertur in homines vituperatione dignos.
Latrare Ennius (Ann. 584) pro poscere posuit.
Latitaverunt Cato posuit pro saepe tulerunt.
Liberales dicuntur non solum benigni, sed etiam ingenuae
formae homines.
Liberata ponebant pro effata, hoc est locuta.
Lacus Lucrinus in vectigalibus publicis primus locatur eruendus
ominis boni gratia, ut in dilectu censuve primi nominantur
Valerius, Salvius, Statorius.
Laneae effigies Conpitalibus noctu dabantur in conpita, quod
lares, quorum is erat dies festus, animae putabantur esse
hominum redactae in numerum deorum.

Torna all'inizio