Brandolinus Aurelius Lippus: De ratione scribendi, libri tres

Pag 144

Liber II


vel dignitatis vel salutis rationem ullam habuerit. Quum autem videbitur his verbis esse commotus, tunc admonitio sequi debebit. Ea severa, gravis, recta, fidelis et paterni aut fraterni affectus plena sit necesse est, quae poenitentiam aut pudorem facti afferat desperationem nequaquam neque minus incitet ad futurorum cupiditatem ac spem, quam ad dolorem et poenitentiam praeteritorum. Admonebimus autem tum a persona, tum a causa. A persona, quum ostendemus eum fecisse rem indignam suis maioribus, sua cognatione, patria; aut, si nihil horum habeat, sua aetate, nostra consuetudine, professione, amicitia eorum quibus cum vivat. A causa admonebimus, quum ipsius rei per se indignitatem, foeditatem, abiectionem vitiaque ostendemus quantumque absit a virtute et recte facti ratione atque honestate docebimus; tum quid eum fecisse oportuerit et quanto id facilius, honestius ac laudabilius futurum ostendemus eumque in posterum ab eo vitio deterrebimus atque ad virtutem et bene vivendi rationem cohortabimur. Si obiurgabimus aliquem, ab iisdem fere locis personam commovebimus remque exaggerabimus, sed atrocius atque iratius agemus anteactam illi vitam cum exprobratione commemorabimus. Qualis sit de eo spes in posterum, per irrisionem ostendemus, poenas ei multiplices impendentes proponemus

Torna all'inizio