DIVISIO SECUNDAE PARTIS TEXTUS
«Illud quoque praetermittendum non est, quod talis nunc in unoquoque homine
est ordo tentationis et progressio, qualis tunc in primis praecessit parentibus».
Ostensa diversitate quadam partium animae, hic ostendit quomodo contingat in
eis peccatum esse; et dividitur in partes tres: in prima ostendit qualiter in unaquaque
parte animae possit esse peccatum mortale et veniale; in secunda assignat
huiusmodi digressionis, quam fecit, causam, ibi: «Haec de partibus animae
inseruimus, ut ipsius animae natura plenius cognosceretur»; in tertia removet
quamdam dubitationem quae posset accidere, distinguendo sensualitatis nomen,
ibi: «Non est autem silentio praetereundum, quod saepe in Scriptura nomine
sensualitatis... etiam inferior portio rationis... intelligitur». Prima in duas: in
prima adaptat per quamdam similitudinem processum peccati in viribus animae
peccato priorum parentum, quantum ad virum et mulierem et serpentem; in
secunda ostendit, qualiter in singulis contingat esse peccatum, ibi: «Nunc superest
ostendere, quomodo per haec tria in nobis consummetur peccatum».
Et circa hoc tria facit: primo ostendit, qualiter contingat in partibus animae peccatum
mortale vel veniale esse; secundo summatim colligit ea quae dixerat, ibi:
«Itaque ut breviter summam perstringam» etc. Tertio inducit auctoritates ad
confirmandum, ibi: «Haec autem Augustinus in lib. 12 de Trinitate tradit ita».
QUAESTIO 3
Hic quaeruntur sex: 1. Quis motus sit sensualitatis, et rationis inferioris et
superioris; 2. Utrum motus sensualitatis possit esse peccatum; 3. Utrum in
ratione possit esse peccatum; 4. Utrum delectatio rationis inferioris aliquo
modo possit esse peccatum mortale, si diu permaneat; 5. Utrum in ratione
superiori possit esse peccatum veniale; 6. Utrum veniale per multiplicationem
vel alio modo possit esse mortale.
ARTICULUS 1
Utrum motus sensualitatis, et rationis superioris et inferioris
convenienter et sufficienter assignetur in littera
Ad primum sic proceditur.
1. VIDETUR quod insufficienter et inconvenienter distinguantur in littera motus
sensualitatis, et inferioris et superioris rationis. Omnis enim virtus naturaliter
in suum obiectum movetur. Sed virtus generativa et nutritiva est quaedam naturalis
virtus. Ergo habet aliquem motum naturalem in actum generationis et
comestionis: et ita praeter motum sensualitatis et rationis, oportet ponere
motum naturalem.
|
|