Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 423


indigentiam corporalem: et quia homo nimis
decipitur in proprio commodo, semper videtur ei se plus
debere recipere quam accipiat. Immo quia impossibile
est omnes cives aequaliter esse prudentes et bonos, et esse
aequaliter utiles civitati, statim insurgeret rixa inter cives,
quia quilibet crederet plus esse accepturum: ut dum
unus civis iudicaret se meliorem alio, vellet secundum dignitatem
suam ei fieri retributionem. Hanc autem aequalitatem
non de facili esset possibile reservari inter cives
absque dissensione et lite, quia quilibet deceptus in iudicando
de seipso, appreciatur se plus valere quam valeat.
communitas ergo possessiones quam ordinabat Socrates
ad vitandum lites, potius esset causa litigii quam pacis.
nam (ut supra in secundo libro tetigimus) haec est vita
perfectorum. non habere proprium: perfecti autem sunt
pauci. Lex ergo imponenda omnibus civibus et toti populo
debet esse talis, secundum quam homines communiter
possint vivere. Unde et Philosophus ait in Politicis
cives non esse applicandos legibus, sed leges civibus. Tales
enim debent esse leges, et talis debet esse ordinatio civitatis,
quae competat omni populo et communi vitae;
cuiusmodi non fuit ordinatio Socratis, quia inter gentes
communiter viventes absque multis litigiis observari non
posset. Dato tamen communitatem possessionum posse
observare absque litigiis, communitatem tamen foeminarum,
propter quam volebat Socrates filios esse communes,
non est possibile observare absque litigiis. Secundo
via sic patet: nam si omnia sic essent communia, non oporteret
cives omnes pueros reputare filios proprios. immo
quia puerorum aliqui esent similes aliquibus civibus, et
aliqui aliis, quilibet civis appropriaret sibi in filium, quem
videret sibi esse similem. Unde et Philosophus narrat 2. Politicor.
quod apud quasdam gentes, ut in superiori Libia,
uxores sunt communes: filios tamen cives dividunt secundum
similitudinem, quilibet enim appropriabat sibi

Torna all'inizio