Iacobus de Varagine: Chronica civitatis Ianuensis

274


futuram cedem pariter et ruinam. nam eodem anno a Sarracenis
affricanis civitas fuit capta et thesauris omnibus expoliata
et occisorum sanguine cruentata. omnes enim preter mulieres
et parvulos et quosdam, qui ad montana se receperunt, interfecerunt,
ipsis parvulis et mulieribus in captivitatem deductis. iste fons
sanguinis emanavit in loco, qui nunc dicitur Fontanella; locus
enim ille ab illo tali fonte sanguinis Fontanella nomen accepit. qualiter
autem Ianuenses mulieres et parvulos et thesauros postea
recuperaverunt, dictum est supra in parte .Va., capitulo .IIo.

Torna all'inizio