consequenter de stantia est agendum, ut scilicet investigemus quid
ipsa sit et quid per eam intelligere volumus.
2. Et circa hoc sciendum est quod hoc vocabulum per solius artis
respectum inventum est, videlicet ut in quo tota cantionis ars
esset contenta, illud diceretur stantia, hoc est mansio capax
sive receptaculum totius artis. Nam quemadmodum cantio est
gremium totius sententie, sic stantia totam artem ingremiat;
nec licet aliquid artis sequentibus arrogare, sed solam artem
antecedentis induere.
3. Per quod patet quod ipsa de qua loquimur erit congregatio sive
compages omnium eorum que cantio sumit ab arte: quibus
divaricatis, quam querimus descriptio innotescet.
4. Tota igitur, scilicet ars cantionis, circa tria videtur consistere:
primo circa cantus divisionem, secundo circa partium
habitudinem, tertio circa numerum carminum et sillabarum.
5. De rithimo vero mentionem non facimus, quia de propria
cantionis arte non est. Licet enim in qualibet stantia rithimos
innovare et eosdem reiterare ad libitum: quod, si de propria
cantionis arte rithimus esset, minime liceret: quod dictum est.
Si quid autem rithimi servare interest huius quod est ars, illud
comprehenditur ibi cum dicimus 'partium habitudinem'.
6. Quare sic colligere possumus ex predictis diffinientes, et dicere
stantiam esse sub certo cantu et habitudine limitatam
carminum et sillabarum compagem.
X
1. Scientes quia rationale animal homo est et quia sensibilis anima
et corpus est animal, et ignorantes de hac anima quid ea sit, vel
de ipso corpore, perfectam hominis cognitionem habere non
possumus: quia cognitionis perfectio uniuscuiusque terminatur
ad ultima elementa, sicut Magister Sapientum
|
|