Lanfrancus Ticinensis: In omnes epistulas Pauli commentarii, cum glossula interiecta

Pag 124


6. AMBROS. Si enim complantati . Tunc nos feliciter
dicit posse resurgere, si similitudini mortis ejus
fuerimus complantati, id est, si in baptismo omnia
vitia deponentes, in novam vitam translati, de caetero
non peccemus.
7. LANFR. Si enim complantati . Alia ratio cur in
morte ipsius baptizemur, complantati , id est, affixi,
vel adhaerentes.
8. Similitudini , id est, si semel peccato morimur,
similem resurrectionem habituri sumus.
9. Simul et resurrectionis , subaudis; similitudini
ejus.
10. Quia vetus homo , id est, nos in eo quod more
veteris hominis peccamus.
11. Ut destruatur corpus peccati , id est, corpus
nostrum in eo quod peccat.
12. Corpus peccati . Omnia peccata simul appellat,
corpus peccati .
13. Qui enim mortuus est . Ratio cur non serviendum
sit peccato. Peccato enim justificatio
perit.
14. Si autem mortui sumus , id est, si revera
Christus secundum carnem mortuus est: nos peccatis
omnibus mortui sumus, credimus , etc.
15. LANFR. Quod enim mortuus est peccato , subaudis:
humani generis delendo.
16. Ita et vos , pro itaque.
17. Non ergo regnet peccatum , id est, concupiscentia
peccati.
18. AMBROS. Non ergo regnet . Mortale corpus
dicens, totum hominem signat, quia qui obediunt
peccato mortales dicuntur. Anima enim quae peccat,
ipsa morietur, id est totus homo.
19. Neque exhibeatis . Non dicit corpora, sed
membra. Membris enim ministratur, non toto
corpore.
20. LANFR. Arma iniquitatis , id est,
concupiscentiae.

Torna all'inizio