ARTICULUS 5 
Utrum gradus mendaciorum 
convenienter assignentur in littera 
Ad quintum sic proceditur. 
1. VIDETUR quod inconvenienter gradus mendaciorum in littera assignentur. 
Quandocumque enim aliquis falsum scienter loquitur, mentitur. Sed aliquis 
disputando falsum scienter loquitur etiam in his quae ad fidem pertinent. Ergo 
dicit mendacium in doctrina religionis. Sed hoc non est gravius mendacio pernicioso. 
Ergo mendacium quod fit in doctrina, non est primum et gravissimum 
mendacium. 
2. Praeterea, contingit quod de his quae ad fidei religionem pertinent, aliquis 
ioco mentiatur; nec tamen hoc gravius reputaretur quam mendacium vergens in 
grave damnum proximi. Ergo idem quod prius. 
3. Praeterea, officiosum mendacium plus habet de ratione mendacii quam iocosum, 
ut ex dictis patet. Cum ergo iocosum mendacium praeponatur officioso, 
videtur quod inconvenienter ordinetur. 
4. Praeterea, cuicumque malitia propter seipsam placet, videtur in Spiritum 
Sanctum peccare. Sed peccatum in Spiritum Sanctum est gravissimum, ut in 
2 lib., dist. 43, qu. 1, art. 2, dictum est. Cum ergo ille qui mentitur sola mentiendi 
libidine, in ipsa malitia delectari videatur, videtur quod hoc mendacium 
ceteris sit gravius, quod tamen quarto loco ponitur. 
5. Praeterea, quanto maius nocumentum per mendacium evitatur, tanto est 
minus peccatum. Sed maius damnum est corporis mors quam corporis immunditia. 
Ergo septimum mendacium quod fit ad tuendum vitam, deberet postponi 
octavo, quod fit ad tuendum aliquem ab immunditia corporali. 
IN CONTRARIUM est auctoritas Augustini in libro De mendacio. 
Solutio 
Respondeo dicendum, quod quodlibet peccatum secundum suum genus habet 
aliquam quantitatem, cui addi vel subtrahi potest ratione alicuius adiuncti; 
unde et quantitas mendacii secundum tres gradus potest considerari. 
Primus gradus est, quando quantitas mendacii ex aliquo adiuncto augmentatur. 
Hoc autem adiunctum, mendacium aggravans, est vel profanatio divinorum, 
quae est conditio maxime aggravans; et ideo mendacium quod fit in doctrina 
religionis, ponitur primum; vel est nocumentum proximorum, quod quidem 
mitigatur, si nocumento aliqua utilitas adiungatur; et ideo in secundo ordine 
ponitur mendacium quod alicui obest, et nulli prodest; in tertio vero mendacium 
quod alicui prodest, et nulli obest.
  |  
  |