V. 2
Incipit secunda pars quintae distinctionis
Vt aliquatenus ad huius Artis practicam explicite transeamus,
sumimus in hac secunda parte, ex praeiacentibus quaestionibus,
uiginti quaestiones soluendas per huius Artis theoricam ante datam,
ut modo solutionis istarum uia pateat et regula soluendi
alias quaestiones. Nam isto modo, quem tenemus ad soluendum
istas, docet Ars ceteras praedictas esse soluendas. Harum quidem
uiginti quaestionum ad primam figuram nouem et ad secundam
figuram nouem alias applicamus, super quodlibet principium
huius amantiae quaestionem unam portantes; decimam nonam
autem quaestionem ad tertiam figuram et uigesimam ad quartam
figuram tantum intendimus applicare.
Cuilibet primarum decem octo quaestionum quattuor paragraphos
tradimus, quorum primus ex primis definitionibus est
sumptus, secundus uero ex secundis et tertius ex regulis, ad definitiones
applicatis; quartus autem ex conditionibus est acceptus.
Sed ad decimam nonam quaestionem quattuor paragraphos
applicamus super quattuor conditiones, quibus ipsam soluimus
quaestionem, designatas super cameram tertiae figurae, quam
sumimus ad ipsam decimam nonam quaestionem per hos ultimos
quattuor paragraphos dissoluendam. Similiter uigesimae quaestionis
quattuor paragraphos subdimus super quattuor conditiones,
per eam cameram quartae figurae, quam ad ipsam quaestionem
uigesimam soluendam eligimus, designatas. Et quoniam, quanto
possumus, prolixitatem minimam euitamus, non mittimus has
duas ultimas quaestiones ad definitiones, quamuis tamen adeo
bene possint solui per definitiones, sicut etiam decem octo quaestiones
praedictae.
Primam igitur harum uiginti quaestionum deducimus ad bonitatem;
secundam ad magnitudinem et sic de aliis ad singula huius
Artis principia successiue. Fit autem haec deductio sic, quod per
processum harum uiginti quaestionum doctrina traditur, alligandi
intellectum ad uerum discernendum et uoluntatem ad bonum
amandum. Posita ergo quauis harum uiginti quaestionum, innuit
haec Ars eas poni definitiones et regulam siue regulas et conditiones,
quae pertinent ad eandem. Deinde, quemadmodum dictum
est, qualiscumque conclusio eas destruat, falsa est et impossibilis
et multum odienda, et qualiscumque ad cuius destructionem
sequitur earum destructio, uera est et necessaria et multum
insuper diligenda.
Prima qvaestio
[1] Quaesiuit amor a bonitate, magnitudine et aeternitate, utrum
esset Deus. Multum enim desiderabat Deum esse, ut uehementius
eum posset amare.
Solutio: Bonitas est ens, ratione cuius bonum agit bonum, et
sic bonum est esse et malum est non esse.
– Amor – ait bonitas –, si Deus est, ex eius quidem esse sequitur
nullum malum, quoniam ex infinito bono, infinito magno et
aeterno impossibile est sequi malum. Immo, si Deus est, sequitur
infinitum bonum et infinita magnitudo et aeternitas. Et ideo,
sicut oportet necessario esse infinitatem boni, magni et aeterni
et cetera, si Deus est, sic oportet necessario, si Deus nihil est,
infinitatem mali et parui esse et priuationem aeternitatis et minoritatem
magnitudinis. Sed quoniam hoc est manifeste impossibile,
quia sic numquam fuit aliquid nec est nec numquam erit,
cuius oppositum necessarium necessaria experientia scimus, uidelicet
aliquid fuisse et aliquid nunc esse et futurum esse; quare
manifesta necessitate constat Deum esse quem tu, amor, desideras,
habens de ipso quicquid habes.
– Adhuc tibi dico, amor – ait bonitas –, si Deus nihil est, multa
mala, falsa et odibilia sequuntur, sicut destructio meae definitionis,
quoniam si Deus nihil est, bonum est eum non esse, ex quo
non est. Et ex hoc, quod bonum est eum non esse, sequeretur
impossibilia in natura, si ipse esset aliquid, quae scilicet impossibilia
natura non pateretur; et sic Deus non est aliquid nec esse
potest aliquid et sic bonum est eius non esse, cuius esse malum
esset. Et ex hoc concluditur necessario quod bonum est non esse
et malum est esse, cum bonum sit esse finitum bonum et malum
esse infinitum bonum, sed hoc est summe impossibile. Quare...
et cetera.
– Iterum, si Deus nihil est, sequitur necessario malum esse diligibile
et bonum esse odibile, et maiora mala plus esse amabilia
quam minora mala, et minus bonum quam maius bonum; magisque
esset amabilis tristitia quam gaudium, et mors quam uita, et
non esse quam esse, et sic de consimilibus.
– Adhuc amor – inquit bonitas –, si Deus nihil est, sequitur
contradictio, quoniam, ut dictum est, hoc est necessarium semper,
scilicet bonum est Deum esse et malum est Deum non esse.
Ergo, si Deus non est, ex quo non est, bonum est eum non esse;
et sic concluditur necessario bonum et malum esse Deum esse,
et bonum et malum eum non esse; et sic conuertuntur necessario
bonum et malum et esse et non esse, et per consequens magnitudo
et paruitas, aeternitas et priuatio et per consequens ceteri
contrarii termini, et sic multiplicantur necessario contradictiones
in esse; quare necessario oportet Deum, quem quaerimus, esse.
Multum delectabiles et iocundi fuerunt amori sermones isti,
quos bonitas sibi dixit, et sensit sibi crescere uirtutem et fortitudinem
ad amandum bonitatem, magnitudinem et aeternitatem in
amato suo; et dixit:
– Ha, amare mi, amare mi, totum sis in amato meo, ex quo es!
Ecce quam bonum et quam magnum est tam excellentissimum et
nobilissimum amari amatum!
[2] Bonus amor est ipse, per quod bonum amorosum agit bonum
amorosum.
– Heu, bonitas, magnitudo et aeternitas – inquit amor –, quid
ualeret id quod est, si Deus non esset? Quoniam, si Deus non
est, omne, quod est, finitum est et terminatum, nec est aliquid infinitum,
unde sequitur quod bonum est amari bonum finitum et
odiri bonum infinitum. Nam, ex quo Deus non est, secundum
naturam rationis non est amabilis sed potius odibilis; id enim,
quod non est nec esse potest, amari non conuenit. Et inde sequitur
quod amare in me sit ad amandum finita et quod odire sit in
me ad odiendum esse in bonitate, magnitudine et aeternitate infinitum.
Vnde sequeretur quod ego essem malus amor, agendo
malum odiosum, et quod non essem bonus amor, quo bonum
amorosum agit bonum amorosum.
– Haec autem – inquit amor –, non possem ego sustinere, uidelicet
odire meum plus esse quam amare meum, quia meus inimicus
maior esset quam meus amatus; nec tibi, bonitati, concordare
possem nec tu, magnitudo, ista conditione posses agere
magnum in amare nec in odire; nam, quanto ageres me maiorem,
tanto me faceres plus odiri quam amari. Et tu, aeternitas,
non me sustineas, si Deus non est, quoniam nolo esse nec amare
nec odire; plus enim diligo quod non essem quam quia sum; et
inde neque te neque bonitatem neque magnitudinem neque memet
amare uolo, sed omne quod est odire et uiuere quamdiu
fuero in tristitia et angustifero dolore.
[3] Flendo suspirabat et tristando plangebat amicus, cum supposuit
Deum non esse, excitans hos sermones:
– Heu me, quam summum malum est Deum nihil esse, quia sic
omne, quod existit, est bonum et malum simpliciter, ita quod bonum
est malum et e contrario. Nam, ex quo Deus non est, utique
bonum est eum non esse, quia in rei ueritate ad quod non est et
esse non potest, non potest supponi esse bonum nec etiam supponi
potest quin sit bonum esse Deum, ex quo infinitus esset in
bonitate, magnitudine et aeternitate et cetera, neque uerum iudicium
rationis consentire potest priuationem Dei non esse malam,
quoniam multa et maxima mala sequerentur. Non enim est
uita aeterna, si Deus nihil est, neque bonus homo ex bonitate
sua, quam fecit, praemium consequitur, sed potius tendit in perditionem
omne bonum factum simpliciter ad aliquod bonum,
magnum et durabilem finem.
– Haec tamen omnia sunt mala, si Deus est; sunt autem bona
et eorum opposita mala, si Deus non est. Nam, sic non est Deus,
ut ista sint bona et ut eorum opposita sint mala; itaque malum
est bonum et e contrario. Et quoniam ita est quod bonum est
malum, et e contrario, et bonum esset Deum esse et malum esset
Deum esse, non possunt recipi duae definitiones in prima regula
nec e contrario, quod est impossibile, per quod patet necessario
Deum esse. Cui ego – dixit amicus –, omni tempore uitae
meae seruire desidero et honorem et reuerentiam exhiberi, ita et
uos similiter faciatis, bonitas, magnitudo et aeternitas – ait amicus
– . Nam, ex hoc quod ipse Deus est, es tu, bonitas, disparata
a malitia et tu, magnitudo, a paruitate et tu, duratio, a priuatione
et ego spem habeo pertingendi ad gloriam sempiternam.
[4] Amicus amando tantum desiderabat bonitatem, magnitudinem
et aeternitatem amati sui quod, prae uehementi amore, concordabant
bonitas, magnitudo et aeternitas se esse unammet essentiam
et naturam et unam eandem rem numero in amico et amato.
Considerabat amicus unitatem bonitatis, magnitudinis et aeternitatis,
ita quod totae tres istae sunt una eadem essentia et natura
et una eadem res numero in amico et amato. Tunc dixit amicus:
/*
– Haec quidem unitas tanta existit in amato meo, si Deus est;
quoniam ipse Deus, si est amatus meus, est uidelicet ipse quod
tantum desidero cognoscere et amare et eidem impendere seruitium
et honorem. Haec autem unitas tanta nihil est, si Deus non
est, quoniam nullum ens eam habere potest, nisi ipsum sit infinitum
unitate bonitatis, magnitudinis et aeternitatis; et hoc est
necessario infinitas bonitatis, magnitudinis et aeternitatis et unitatis
amici et amati.
– Ergo, si priuatio istius unitatis est, ipsa est maius malum
quam sit bonum omnium quotquot sunt unitatum, et est maior
magnitudo priuationis quam sint omnes magnitudines esse omnium,
et maior aeternitatis priuatio quam sit ipsius aeternitatis
esse quo ipsa est. Nam istius unitatis priuatio infinita est et huius
priuationis oppositum esse est finitum; et inde est infinitus defectus
bonitati, magnitudini et aeternitati aliam earum non esse
aliam. Est siquidem uilitas maxima bonitati eam per semet non
esse magnam et aeternam; similiter et cuilibet aliarum eam non
esse bonam, magnam et sic de aliis.
– Et hoc est ipsarum trium magnum malum et magnus defectus
magnitudinis et durationis; atque bonitas maiorem infert defectum
magnitudini et aeternitati, quia ipsa non est ratio quod magnitudo
et aeternitas sint ipsamet bonitas et e contrario, quam sit
tota ipsa perfectio, quam magnitudo et duratio habent accidentaliter
per ipsam bonitatem, in hoc quia per bonitatem sunt ipsae
accidentaliter bonae. Hoc idem etiam suo modo est de magnitudine
et aeternitate. Adhuc etiam sequeretur unitatem bonitatis,
magnitudinis et aeternitatis magis esse amabilem disparate, alia
illarum existente essentialiter et uniuersaliter ab alia disparata,
quam ipsis existentibus una eademmet essentia et natura. Nam
id quod est, magis est amabile quam id quod non est; et ex quo
magis est amabile, oportet naturam consentire illud esse magis
amatum.
– Hoc autem ego non sentio in mea natura amandi, sed potius
oppositum – ait amicus –, itaque consistit in me natura plus diligendi
unitatem illam bonitatis, magnitudinis et aeternitatis,
quae non est, quam illam, quae est. Itaque iuxta cursum naturae,
si Deus non est, oporteret me plus diligere propter ipsum, quod
non est, quam propter ipsum, quod est; hoc autem est impossibile
et contra cursum naturae et contra esse et perfectionem,
priuationem et defectum; et hoc cum bonitas et magnitudo et
aeternitas cum esse concordent et perfectione et earum opposita
cum priuatione et defectu.
– His ergo omnibus supra dictis et multis etiam aliis probatur
et manifestatur Deum esse de necessitate, ut non sequatur praedicta
impossibilia et ut prima conditio `bonitatis et magnitudinis'
integra permaneat et illaesa, quae destructa permanet, si Deus
nihil est. Est ergo Deus – ait amicus –. Quare tu, amor, amare coneris,
quoniam, propter eius esse, tanto plus amare potes quanto
minus amares, si ipse nihil esset. Existit autem iste Deus unamet
bonitas, magnitudo et aeternitas, quae sunt ipse Deus unus, et
quaelibet existit alia; ideo existit ipse Deus bonus, magnus et
aeternus infinite, cuius est tantum una simplex et sola essentia
bonitatis, magnitudinis, aeternitatis, potestatis et cetera. Et quoniam
iste Deus est, adest quidem amatoribus suis gaudium et
consolatio et sempiternae uitae spes beata et amor amici et amati.
Secvnda qvaestio
[1] Ab amore quaesiuit magnitudo, utrum tantum diligat agere aeternitatis,
quantum existere eius.
Solutio: Magnitudo est id, ratione cuius bonitas, aeternitas seu
duratio sunt magnae, ambiens omnes extremitates essendi.
– Eia, magnitudo – dixit amor –, nisi ego in tantum amarem
agentiam, quam habet aeternitas in se ipsa, quantum eius existentiam,
nonne sequeretur tuae definitionis et meae destructio?
Vtique sic, quoniam tu non esses id, ratione cuius ipsa aeternitas
esset magna in agere suo, sed in existere tantum; nec esses id,
ratione cuius amare meum esset magnum, quoniam defectus
amandi est plus amari rei existentiam quam eius agentiam. Et hoc
maxime in aeternitate, cum in ea sint aequales sua existentia et
agentia, eo quod conuertibiliter sunt unum idem numero. Ergo,
si tu non es ratio tanti amabilis aeternare quantae aeternitatis, ita
quod aeternitatem et aeternare non me facias aequaliter amare,
abest quidem tibi bonitas, quia malum est in te priuatio magnificandi;
et e contrario abes bonitati, quia non magnificas eius
bonificare; similiter et potestati et magnitudini et sapientiae et
cetera.
– Itaque nulla nostrum suam substantialem similitudinem alteri
largitur, unde sequitur defectus infinitus, ita sicut per oppositum
sequeretur infinita perfectio, si tantum tribues de te ipsa amare
meo quantum existere meo, et sic cuilibet aliarum nostrum, cum
sumus omnes aequales essentia et natura in amato; quare dico
tibi: Me multum de te mirari, cur talem mihi fecisti quaestionem,
nec amplius eam mihi facias, quoniam ego sum ipse amor adeo
perfectus in amare, quod tantum amo agere aeternitatis quantum
existere illius.
[2] Magnus amor est ille, qui a paruitate distat amandi.
Conquestus est amor potestati amoris et magnitudini amoris
quia talem sibi fecerat quaestionem. – Potestas amica – dixit
amor –, et quomodo excogitare potest magnitudo me non diligere
tantum in amato meo suam aeternitatem propter aeternare,
quantum ipsum aeternare propter ipsam aeternitatem? Nam,
adeo bonum est aeternitatem esse propter aeternare, quantum
per existere id, quod ipsa est. Et quicquid dicat magnitudo, oportet
eam facere suum aeternare tantum, quanta est aeternitas,
quod, si non, non esset utique ipse magnus amor qui a paruitate
distat amandi. Nam, ex quo plus amarem aeternitatem quam eius
aeternare, oporteret in amare meo paruitatem esse, ex quo in
amato diligerem plus aliquid quam aliud.
– Immo etiam dico: Si diligerem plus aeternitatem quam aeternare,
quod absit! quanto plus magnitudo me faceret amare aeternitatem
quam aeternare, tanto me faceret odire magnitudinem
aeternandi. Quoniam, sicut ipsa magnitudo me faciat amare infinitam
aeternitatem in bonitate et in ipsa magnitudine, sic me
faceret amare finitum et paruum aeternare; et hoc in tantum
quod nollem aliquod durare creatum minus in bonitate, magnitudine
et cetera, quam aeternare. Hoc nolo aliquo modo nec tu,
potestas, consentire debes hoc, quoniam sic esset definitio tua
destructa, nisi posses tantum, quod magnitudo me tantum magnificaret
in amare quantum in existere, diligendo tantum aeternare
aeternitatis quantum ipsam aeternitatem.
[3] – Sapientia – dixit amor –, scisne quam quaestionem magnitudo
mihi fecit? Secundum hoc, quod quaerit a me de aeternitate,
quaerit utrum diligam eius agere tantum, quantum eius existere.
Nihil enim alius intendit quaerere nisi utrum diligam tantum
eius similitudinem, quam mihi dat, quantum ipsammet. Et
quomodo dubitare potest magnitudo quod diligam eam intentione
secunda et suam similitudinem, quam mihi dat, diligam intentione
prima? Si enim ita diligerem, amare quidem meum non
esset magnum in bonitate neque iustum neque te, sapientiam,
diligerem tantum, quantum intelligere tuum; et sequeretur quod
tuus finis esset, ut dares similitudinem tuam, non autem ut existeres
id, quod ipsa es. Itaque foret intelligere tuum intentione
prima et existere tuum intentione secunda.
– Hoc etiam esset de meo amare et de me ipso – ait amor –, et
sic quicquid est in nobis esset perditum totum atque secunda regula
omnino destructa, ita quod quicquid de ea dicitur et de definitione
magnitudinis et misericordiae, totum esset falsum.
Quare respondeo magnitudini dicens tibi, sapientiae, et ceteris
principiis nostrae Artis, quod tantum diligo agere ipsius aeternitatis,
quantum eius existere et e contrario; similiter et tui, sapientiae,
et bonitatis et cetera. Et numquam fraudem desiderare potui,
sed odiui potius semper, aduersus magnitudinem et aeternitatem;
immo potius ita sanum et legale conseruo illis amare
meum, sicut mihi ipsi.
[4] Amoris magnitudo sufficere non posset amoris aeternitati, si
aeternitas magis esset diligibilis ratione existendi, quam ratione
agendi.
– Amor – ait sapientia –, secundum quod uult ista prima conditio
`magnitudinis aeternitatis', tantum est agentia aeternitatis
amabilis quantum eius existentia; aliter amare tuum ad amandum
aeternitatem sufficere non posset, sicut nec meum scire sufficere
posset ad intelligendum aeternitatem et aeternare, ex quo aeternitas
scibilior esset quam eius aeternare. Quemadmodum igitur
tu diligeres plus aeternitatem quam eius aeternare, ita me oporteret
plus intelligere aeternitatem quam eius aeternare, unde sequeretur
quod intelligerem eam in parte otiosam et in parte
agentem. Hoc autem esset tam magnum malum et tam magnus
defectus in intelligere meo, quod sufficere non possem intelligere
infinitatem aeternitatis, quae in intelligere meo non esset infinita.
– Iterum dico tibi, amor, si existentia aeternitatis scibilior esset
quam eius agentia, non esset quidem infinita in se nec in bonitate,
magnitudine et cetera, quia sic eius agentia seu operatio limitationem
haberet et per consequens eius otiositas esset priuatio
bonitatis et malum et paruitas, et sic existeret finita in bonitate,
magnitudine et cetera. Similiter et tu et ego et quaecumque
sunt in amato tuo et in intellecto meo; quare dico te rationabiliter
conqueri de magnitudine, quia talem tibi fecit quaestionem.
|
1
5
10
15
20
25
30
35
40
45
50
55
60
65
70
75
80
85
90
95
100
105
110
115
120
125
130
135
140
145
150
155
160
165
170
175
180
185
190
195
200
205
210
215
220
225
230
235
240
245
250
255
260
265
270
275
280
285
290
295
300
305
310
|