Salimbene de Adam: Cronica

Pag 323


frequenter, ut iret ad heremitoria fratrum Minorum et
aliorum religiosorum hinc inde a dextris et a sinistris, ut se
eorum orationibus commendaret. Et hoc negotium semper exercuit
quousque pervenit ad mare et arripuit iter vadens ad
Terram Sanctam.
De humilitate regis Francie, quam fecit iuxta verbum quod scriptum est:
Humiliavi in terra vitam meam.

Cum autem visitassem fratres de Altisiódoro, de quorum
conventu fueram, ivi una die Vergelíacum, quod est in Burgundia
nobile castrum, in quo corpus Magdalene credebatur tunc
esse; et in crastinum erat dies Dominica; et summo mane rex
venit ad fratres ad suffragia fratrum poscenda, iuxta verbum
quod scriptum est, Prover. XI: Bene consurgit diluculo qui querit
bona
. Et totam comitivam suam rex dimisit in castro, a quo
fratres valde parum distabant. Et duxit rex secum solummodo
tres fratres suos et aliquos servientes qui equorum essent custodes.
Et facta genuflexione et reverentia coram altari, fratres
respitiebant sedilia et ligna, in quibus sederent; rex vero sedit
in terra et in pulvere, ut vidi oculis meis (ecclesia enim illa pavimentata
non erat); et vocavit nos ad se dicens: «Venite ad me,
fratres mei dulcissimi, et audite verba mea». Et fecimus circulum
circa eum in terra cum eo sedendo, et fratres sui germani
similiter. Et fecit recommendationem suam et poposcit orationes
et suffragia fratrum, secundum formam superius iam descriptam.
Et post responsionem sibi factam egressus est ecclesiam, ut iret
viam suam. Et dictum est ei quod Karolus ferventer orabat. Et
rex gaudebat et patienter expectabat fratrem orantem nec ascendebat
equum. Et alii duo fratres comites forinsecus similiter expectabant
cum rege. Et Karulus erat iunior frater et comes Provincie;
habebat enim sororem regine uxorem. Et faciebat multas
genuflexiones ad altare quod erat in ala ecclesie iuxta egressum.
Et ego videbam et Karulum ferventer orantem et regem iuxta
hostium exterius patienter expectantem, et multum fui edificatus.

Torna all'inizio