38 Excipitur "masculus, masculinus"; nam dissillaba in cus sine a
sunt, ut "lacus, lacuna", "mancus, mancinus". 39 In um quoque
neutra consonante antecedente a habent ante nus , ut "oppidum,
oppidanus", "castellum, castellanus", "Toletum, Toletanus", "Beneuentum,
Beneuentanus". 40 Similiter ab aduerbiis in e longam
desinentibus uenientia faciunt, "cotidie, cotidianus", "meridie,
meridianus"; excipitur "hodie, hodiernus". 41 Sic quoque a habent
penultimam fere omnia a nominibus tercie declinationis
uenientia, ut "Cesar, Cesaris, Cesarianus", "Piso, Pisonis,
Pisonianus" (uel a "Cesarius", "Milonius"), "fons, fontis, fontanus",
"urbs, urbis, urbanus", "sol, solis, solanus" (dicitur tamen et
"Solinus" proprium), "lux, lucis, lucanus" (ab eodem tamen
"Lucina" dicitur), "uetus, ueteris, ueteranus" et "ueternus", "Ancon,
Anconis, Anconitanus", "Gadis, Gaditanus". 42 Ideo autem fere
diximus, quia a neutris in e deriuata, i productam habent ante
|
|