Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 442


Secunda via sumitur ex parte iniuriarum, quae possunt
in civitate consurgere, quas legislator summo studio cavere
debet. Spectat enim ad principem, omnem curam
habere ne cives sint insolentes, et ne sibi invicem iniurias
inferant: sed si in civitate statuitur pauperes aequari divitibus
in possessionibus, accipiendo magnas dotes ab eis,
et non dando dotes illis, contingit multotiens divites fieri
pauperes, et econverso. Nam si divites aliqui plures habent
filios quam pauperes, dividitur possessio divitum in
plures partes, quam pauperum: et filii divitum pauperiores
erunt, quam filii pauperum. Ex hoc autem dupliciter
contingent iniuriae, et iurgia in civitate. Primo quia pauperes
cum ditantur nesciunt fortunas ferre, ut plane ostendit
Philosop. 2. Rhet. Iniuriabuntur ergo aliis. Filii enim
pauperum inflati, eo quod videant se plus aliis in divitiis
abundare, iniustificabunt in eos, et fient iniuriae in civitate.
Rursus, huiusmodi iniuriae et contumeliae orirentur
inter cives non solum ex parte filiorum pauperum, sed
etiam ex parte filiorum divitum: quia ut dicitur 2. Polit.
opus est ad pacem civitatis filios diuturnum non esse insolentes.
quare cum filii divitum ut plurimum sint magnanimi
et magni cordis si videant se esse despectos et pauperes
exaltatos non valentes se continere, fient insolentes,
et turbabunt alios. Tertia via ad ostendendum legem Phaleae
non esse decentem de aequatione possessionum, sumitur
ex parte virtutum quas decet habere cives: decet enim
ipsos esse liberales et temperatos: non ergo bene dictum
est quod ad bonum regimen civitatis sufficit cives habere
possessiones aequatas, nisi aliquid determinetur de quantitate
possessionum illarum: possent enim cives adeo modicas
possessiones habere, quod oporteret eos ita parce
vivere quod opera liberalitatis de facili exercere non valerent.
Rursus habendo possessiones aequatas possent ita
abundare in eis, et adeo deliciose vivere, quod non contingeret
ipsos temperatos esse.

Torna all'inizio