dictatus nostri iam opuscula sparsimus, non videtur absurdum, si eadem
hic, quae tamen prae manibus habentur, eo ipso stilo, quo scripta sunt,
apponamus. Sane facilioris est exitus ex dolatis lignis doma construere,
quam dolando simul et construendo laboris exercitium geminare. Nam et
de templo Salomonis scriptum est: Domus autem, cum aedificaretur lapidibus, ordinemus.
In epistola itaque ad domnum Teuzonem inclusum missa hoc me scripsisse
reperio: Sed cur ego sanctos commemorando viros diversa passim
loca perlustro, quandoquidem intra limen et prae manibus teneo, ad cuius
digne efferenda praeconia impar viribus non assurgo? Certe cellulis altrinsecus
constitutis, solo basilicae mediantis interstitio, ego illeque dividimur,
cuius si virtutibus enumerandis invigilo, ante dies elabitur quam
scribendi materia deficere posse videatur. Dominicum dico doctorem
videlicet et dominum meum, cuius quidem lingua rustica est, sed vita
artificiosa satis et lepida, quae sane vita satis utilius ad aedificationem
vivis operibus praedicat, quam sterilis quorumdam lingua, quae accurata
faleratae urbanitatis verba inaniter trutinat. Longo iam annorum elabente
curriculo ferrea ad carnem lorica praecinctus infoederabilem pugnam
|
|