Gotifredus Viterbiensis: Pantheon

Pag 200


etiam in catenis positos per plateas trahi precepit, universo populo post eos clamante sic: Super aspidem et basiliscum
ambulabis, et conculcabis leonem et draconem.
Ipse etiam colla eorum calcans, ad ultimum decollavit eos. Alios quoque,
qui perpetrate factionis erga eum rei extiterant, diversis penis fecit cruciari. Item quotienscumque de naribus
mutilatis guttam reumatis stillantis tergebat, totiens aliquem illorum necari precipiebat. Ipse etiam Gallicinum patriarcham,
erutis oculis, Romam in exilium misit, et Cyrum abbatem, qui ei necessaria ministraverat, fecit patriarcham,
atque Tiberium, filium Ciri, consortem regni sibi constituit. Deinde Philippicum, quem ipse in Ponto relegaverat,
comprehendere voluit. Philippicus vero ab exercitu imperator creatus, sexto miliario ab urbe Constantinopoli
pugna commissa, Iustinianum occidit, filium quoque Iustiniani fideles Philippici necaverunt.
35. De Philippico Constantinopolitano imperatore, et cronica regum Francorum per idem
tempus.

Anno [igitur] ab incarnatione Domini 714. Philippicus, 63. ab Augusto, imperium accepit. Tunc in Francia
solo nomine iunior Dagobertus regnabat. Pippinus vero Grossus maior domus omnem regni honorem et potestatem
habebat. Eo tempore populus Romanus statuit, ne carte ipsius Philippici in ecclesia vel etiam iussa eius
Rome reciperentur, cum esset hereticus, neque nomen eius inter missarum sollempnia recitaretur. Iste cum in die
sancto pentecosten egressus a balneo post meridiem lecto cubaret, a Rufino et Teodoro, per auream portam ingressis,
comprehensus necatur post annum et 11 menses, ex quo ceperat regnare.
36. De Anastasio imperatore, et cronica sui temporis.
Anno ab incarnatione Domini 714. Artemius, qui mutato nomine dictus est Anastasius, 64. ab Augusto, accepit
imperium, et tribus annis regnavit.
Tunc mortuo rege Francorum Dagoberto iuniore et Pipino Grosso, Karolus Martellus, filius Pipini
Grossi ex Alfeida [natus], qui fuit avus Karoli Magni, factus est maior domus; qui regnum Francorum
per 27 annos administravit, regibus adhuc, set sine honore et utilitate, ibi manentibus. Iste Karolus Martellus,
Regimfridum quendam regnum invadere volentem multis bellis pressit, Baguariam et Sueviam subiugavit, Guasconiam,
Saxoniam et Fresiam devicit, Sarracenorum 385 milia [in Yspania] occidit. Igitur dum regnum Francorum
multis modis sub bellicosissimo principe Karolo Martello augmentaretur, imperium vero Grecorum minueretur,
milites adversus Anastasium imperatorem creant Teodosium, licet invitum. Qui conserto prelio Anastasium vicit et
presbiterum fecit eum ordinari.
37. De Teodosio imperatore secundo, et cronica sui temporis.
Teodosius iste sortitus imperium, 65. ab Augusto, uno anno imperavit. Cui succedit Leo, 66. ab Augusto,
manente adhuc in Francia Karulo Martello.
38. De Leone imperatore Grecorum.
Iste 66. ab Augusto imperator, vocatus Leo, imagines Domini iussit incendi, et sanctos sue iniquitati resistentes
decollari. Inter quos passa est sancta Teodoxia, cuius corpus adhuc integrum Constantinopoli cum ingenti
veneratione servatur. Gregorius papa cum vidisset imperatorem Leonem iniquum et incorrigibilem, totam Ytaliam a
suo imperio discedere persuasit. Eo tempore reliquie sancti Augustini de Sardinia in Papiam a Luprando rege
Lombardorum deportantur. Tunc etiam Beda venerabilis presbiter in pace quievit. His diebus Sarraceni Constantinopolim
per triennium obsidione cinxerunt tandemque sine victoria recesserunt. Rome quoque 300 milia per
pestilentiam tunc perierunt. Leo imperator imperii sui anno 4. moritur. Cui succedit filius eius Constantius.
39. De ultimo [Theodosio] Constantino imperatore Grecorum.
Teodosius igitur Constantinus imperat anno ab incarnatione Domini 742, 67. ab Augusto. Iste maleficus
sacrificabat demonibus, patre suo deterior factus, luxurie et omni immunditie deditus, ecclesiam Dei affligebat. Unde
etiam suis iniquitatibus ipse et pater eius meruisse videntur, ut eorum regnum divideretur. Anno imperii illius
Leonis primo, Karolus Martellus, filius Pipini Grossi, moritur, relictis tribus filiis Karlomanno, Pipino et Grifone.
Quorum Grifo minor inquietus, a fratribus aput Alverniam captus et detentus in prelio, cum uxore sua
Suanichilda in quodam castello permansit.
Cetera versifice pagina nostra refert.

Torna all'inizio