Boncompagnus de Signa: Ysagoge

56


59 Considera igitur primo epistole significatum et sicut te in
salutatione et aliis honorat, sic eum honora nisi esset dominus
tuus vel maior te. Sic igitur incipere potes:
«Amicitie vestre litteris perlectis sum gaudio ineffabili
repletus»; narra postea quod vis. Vel sic, «Dilectionis
vestre litteris receptis et illis perlectis diligenter meus animus
quam plurimum exultavit». Vel sic, «Nobilitatis vestre
litteris occulo intuens iocundanti exultavi plurimum». Vel
sic, «Visis vestre dominationis litteris, et summa diligentia
lectis». Vel sic, «Paternitatis vestre litteras ea que debui
recepi affectione». Vel sic, «Vestrarum litterarum recepto
tenore et earum significatoti plenius intellecto». Vel sic,
«Dominationis vestre litteras recepi animo gratulanti, sed
earum explicato volumine totum est gaudium versum in
merorem».
60 Positis igitur salutatione, narratione, et petitione michi tria
consideranda occurrunt: primo inspicio gramaticam, secundo
positionem verborum, tertio sensum locutionis. Sed magis ad
sensum respice locutionis, quia nichil prodest si pulcra dicis verba,
et nullum retinent sensum. Si quis enim diceret vidi asinum inter
choros angelorum manu tenentem citharam et pedibus salientem et
plectrum digitis suis pulcherrimum tenebat, et in eorum presentia
tam dulciter cytharizabat, quod propter illius dulcissonum tactum
omnes angeli movebuntur ad risum, esset merito asinus et ab
omnibus deridendus. Considera itaque semper locutionis sensum,
et latinum solve in vulgare, et sic perfecte noscere valebis.

Torna all'inizio