Benzo Albensis : Ad Heinricum IV. imperatorem libri VII

Pag 602


tenuerunt. Denique, cum sibi placuit Lucanum, quem vocavit
Alexandrum, abire, precepit Archigenem venire, ut
incisa vena pro minuendo sanguine fieret divortium corporis
et animę. Et factum est ita. Continuo curritur per plateas;
peccunia laxat largiendi habenas. Cuiuscumque non solum
crumena, sed etiam saccus numis Bizanciis subfarcinatur
pro eo, quod Folleprandus capiatur, rapiatur et quasi invitus
ad sedem trahatur. Tota Roma clamoribus tonat et genus et
formam regina peccunia donat
. Conficitur negotium: qui
dicitur Legio sublimatur demonium, coronatur cuculatus,
ad Capitolium pergit infulatus. Proverbium istud videbant,
qui aderant: Si bacularis scandit equum, rabies exagitat
eum. O languor super omnes languores, o dolor super
mortis dolores, ut sacrilegus, adulter, periurus, homicida,
insuper et papicida, leprosus in corpore et in anima,
magus, sarabaita, cum talibus margaritis fiat Petri polita!
Et quamvis tot stercoribus fetebat, tamen omnes despiciebat,
quosdam etiam maledicebat. Vas enim unde plenum est, inde

Torna all'inizio