Petri Cantinelli: Chronicon

45


Faventie evaserunt, reducentes se personaliter ad Liviensium civitatem, ibi benigne tractati
fuerunt, et, tanquam mater filios proprios, sunt recepti.
In dicta vero expulsione et proditione sic facta, mortui fuerunt gladio infrascripti: dominus
Scanabiccus de Magarottis, Iacobus de Magarottis, d. Iacobinus Salvestri, d. Vivianus Çuffoli
de Burgonovo, d. Petriçolus de Feraria, d. Graciadeus Faxiolus, Andriolus de Çachariis, magister
Bonacaptus de Albarexanis, Petrus et Ventura fratres carpenterii de Mutina, magister
Franciscus aurifex de Parma, dominus Ugolinus filius magistri Timidei de Medicis, Bitinus
condam domini Scarpillini………………………………………………………………………….
……………………………..…[et alii] infiniti. Et tunc, statim et in continenti, factus fuit potestas
[civitatis] Favencie………… dominus Guidoctinus de Prendipartibus de Bononia.
Congregatis de illis maioribus predictorum dictam victoriam optinencium, Scribis etiam et
Fariseis et Samaritanis, tanquam inpiissimi Herodis nuncii et ministri, cum gladiis et fustibus,
ecclesiam et domos fratrum Minorum de sancto Francisco circundantes, hostiliter irruerunt,
quotquot invenerunt infantes ultra X menses et infra, qui confugerunt ad ecclesiam memoratam,
nequiter occiderunt, quorum innocentium infantium puerorum sanguis ad omnipotentem Deum,
elevatis in altum vocibus, cotidie clamare non cessat: "Sanctus, sanctus, sanctus Dominus
Deus Sabaoth." Postmodum vero, priorem et fratres heremitanos, commorantes apud locum et
ecclesiam sancti Iohannis evangeliste de porta Montanaria, de ipso loco et civitate Faventie
nequiter expullerunt, et etiam guardianum et fratres Minores loci sancti Francisci, propter
quod magna abominatio fuit contra eos, et inimicis eorum dedit Deus victoriam super eis.
Item, eo anno, dum frater Cosparius de Guiglarinis de Lugo, Gardamonus Caçanimici
et Bonaventura Palixie honorabiles cives civitatis Faventie, de mandato potestatis, essent
ad confinia apud Pergolam, capti fuerunt ibidem, et ducti Faventiam et positi in prexonia
et turri comunis Faventie, variis iniquis tormentis et questionibus tormentati: et, quia nihil
dignum mortis actum est eis, condenpnati fuerunt per dictum potestatem in perpetuis carceribus
moraturi.
Item, eo anno, de civitate Forlivii exierunt pedites in quantitate CCC die.… intrante
decenbri, et iverunt in districtu Faventie [usque ad] sanctum Rofillum, et [ibi multas do]mos
incenderunt, [arbores et vineas igni crema]verunt, et XXII homines [dicti castri] ceperunt, ad
civitatem Forlivii conducentes eos et [ponentes] in carceribus, taglam quingentarum librarum
ravennatum imponentes eisdem.

Torna all'inizio