Iohannes Diaconus: Istoria Veneticorum

Pag 78


imperator exterritus, consilium cum suis iniit, quatenus cum Romoaldo pacisceretur ut Neapolym possit reverti.
[32.] Acceptaque obside Romoaldi sororem cui nomen Gisa fuit, cum eodem pacem fecit. Eius vero nutricium Sesualdum ad muros duci precepit, mortem eidem minatus, si aliquid Romoaldo aut civibus de Grimoaldi adventum nuntiaret, sed potius asseveraret eundem venire minime posse. Quod ille ita se facturum ut ei precipiebatur promisit. Sed cum prope muros advenisset, velle se Romoaldum videre dixit. Qui cum Romoald citius advenisset, sic ad eum locutus est: "Constans esto, domine Romoald, et habens fiduciam noli turbari, quia tuus genitor citius tibi auxilium prebiturus aderit. Nam scias eum hac nocte iuxta Sangrum fluvium cum valido exercitu manere. Tantum obsecro, ut misericordiam exhibeas cum mea uxore et filiis, quia gens ista perfida me vivere non sinebit". Cumque hoc dixisset, iussu imperatoris caput eius abscisum atque cum belli machina, quam petrariam vocant, in urbem proiectum est. Quod caput Romoald sibi deferri iussit ‹idque› lacrimans osculatus est dignoque in loculo tumulari precepit.
[33.] Metuens igitur imperator subitum Grimoaldi regis adventum, dimissa Beneventi obsidione, Neapolym profiscitur. Cuius tamen exercitum Mitola Capuanus comes iuxta fluenta Caloris fluminis, in loco qui usque hodie Pugna dicitur, vehementer adtrivit.
[34.] Postquam vero imperator Neapolym pervenit, unus ex eius optimatibus, cui nomen Saburrus erat, ab augusto, ut fertur, viginti milia militum expetiit seque cum Romoaldo pugnaturum victoremque spopondit. Qui cum accepto exercitu ad locum, cui Forinus nomen est, advenisset, ibi castra posuisset. Grimoald, qui iam Beneventum advenerat, hec audiens, contra eum proficisci voluit. Cui filius Romoald: "Non est opus", inquid, "sed tantum partem nobis de exercitu vestro tribuite. Ego, Deo favente, cum eo pugnabo, et cum vicero maior utique gloria vestre potentie adscribetur". Factumque est, et accepta aliqua parte de patris

Torna all'inizio