Ad secundum dicendum, quod Dionysius accipit non existens illud quod nullo
modo est; et ab hoc quidem magis distat malum quam etiam ab existente: quia
in existente malum est tamquam in subiecto, quamvis ipsum malum in se non sit
existens; sed a non existente magis absistit, quia simpliciter non existens non
potest privationis subiectum esse; nec etiam ipsa privatio est absolute non existens,
sed est non existens in hoc, quia privatio est negatio in subiecto, ut in
4 MetaPhys. dicitur: caecitas enim nihil aliud est quam negatio visionis
in eo quod natum est videre.
Ad tertium dicendum, quod quamvis negationes omnium creatorum in Deo
verissime sint propter eius excessum, tamen nulla privatio in eo est: quia nihil
est natum habere quod non habeat. Malum autem dicitur esse secundo modo
dicendi ens, sicut negatio, non quidem absoluta, sed quae est privatio: aliter
omnia mala essent, quia nihil est a quo aliquid negari non possit.
Ad quartum dicendum, quod Philosophus non dicit simpliciter quod malum
seipsum destruat; sed quod malum, si integrum et perfectum sit, se ipsum
destruit: quia non potest esse malum integrum, nisi corrumpatur omne bonum:
quo corrupto corrumpitur illud ens quod mali subiectum esse potest. Subiecto
autem corrupto, etiam privatio quae in subiecto erat, esse desinit. Unde ex
hoc efficaciter concluditur, quod summum malum esse non possit, non autem
absolute quod non sit malum.
Ad quintum dicendum, quod providus artifex non expellit ab opere suo malum,
nisi salvata conditione sui operis. Cum autem quaedam sint res a Deo creatae
de quarum conditione est ut defectum malitiae incurrere possint, vel in alia
inducere; si simpliciter malum ab eis prohiberetur, destrueretur operis eius
conditio: et ideo decet ut mala facere permittat, quorum tamen actor non est.
De hoc autem in 1 libro dictum est.
ARTICULUS 2
Utrum malum sit quoddam ens positivum
Ad secundum sic proceditur.
1. VIDETUR quod malum sit ens, sicut natura quaedam, primo modo accipiendi
ens, ut ea quae positive aliquid praedicant. Omne enim genus est natura quaedam:
quoniam non entis non sunt neque species neque differentiae, ut
Philosophus dicit, cum tamen omne genus in species per differentias dividatur.
Sed bonum et malum sunt genera aliorum, ut in praedicamentis dicitur. Ergo
malum est aliquid positive praedicans.
|
|