Remigius Florentinus (Remigius Girolami): De bono comuni

Pag 155


sancta viduitate : «In eo quod amatur aut non laboratur aut labor ipse
arnatur». Civis autem magis debet laborare pro comuni quam pro se,
et vigilando et in exercitu morando etc., tamquam pro maiori lucro et
gloria et quiete, sicut patet ex dictis.
Quartum est elargitio substantie exterioris, iuxta illud Cant . 8[,7]
«Si dederit homo omnem substantiam domus sue pro dilectione quasi
nichil despiciet eam». Quod quidem debet facere civis magis suo comuni
quam sibi tamquam magis benefico in largiendo esse actu et etiam alia,
et tamquam magis grato in refundendo. Civis enim in soli sibi tribuendo
totaliter deficit, sicut manus retinendo sibi cibum et non tribuendo toti
corpori, sicut patet ex dictis.
Dicuntur autem predicta esse signa et non demonstrationes, sicut
urina bona dicitur esse signum sanitatis, quia interdum aliquis inspicit
illum quem odit ad ledendum et non inspicit illum quem plus debito
diligit ad occasionem vitii vel mali vitandum. Et similiter interdum obedit
ei quem odit ex timore vel ut cautius possit nocere, quia «nocere nescit
qui nocere se velle ostendit», ut dicit Seneca; et non obedit ei quem
diligit propter errorem petentis, iuxta illud Tullii in libro De amicitia
«Hec igitur lex in amicitia sanciatur, ut nec rogemus res turpes nec
faciamus rogati». Et similiter interdum laborat pro eo quem odit ex
simili ratione sicut obedit, et non laborat pro eo quem diligit ex simili
ratione sicut non inspicit. Et similiter interdum elargitur ei quem odit
ex timore, puta alicui tiranno; vel ex pudore, puta alicui minimo; vel ex
spe alicuius beneficii vel prebende, puta alicui prelato, vel ex alia causa;
et non elargitur ei quem diligit propter malum usum quem dilectus servat,
puta quia est lusor vel prodigus vel meretricator etc., vel quia vult celare
amorem propter timorem vel aliam causam.
18. Argumenta directe contra questionem, et eorum solutiones
Ultimo adducende sunt quedam obiectiones que videntur esse contra
predeterminata cum appositione responsionum ad eas. Et primo ponamus
argumenta que sunt directe ad questionem, et secundo ponamus illa
que videntur esse contra rationes inductas.
1. Primo igitur sic obicitur. Philosophus dicit in IX Ethicorum quod
amicabilia que sunt ad alterum venerunt ex amicabilibus que sunt ad se
ipsum. Sed causa semper potior est effectu in quantum huiusmodi. Ergo
homo naturaliter diligit magis se ipsum quam quodcumque alterum.

Torna all'inizio