AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod illud secundum litteram intelligitur de nuntiis
Ezechiae, quos misit ad pacem ab Assyriis quaerendam, qui audientes blasphemias
Rapsacis, scissis vestibus fleverunt. Allegorice vero exponitur de Apostolis
in Glossa. Si autem ad Angelos referatur, intelligendus est dolor non proprie,
sed metaphorice, per modum quo etiam frequenter in Scripturis Deo attribuitur.
Ad secundum dicendum, quod compati non potest qui passibilis non est; et ideo
ex impassibilitate Angelorum hoc accidit quod condolere non possunt, non ex
caritatis defectu.
Ad tertium dicendum, quod Angelorum gaudium non minuitur ex damnatione,
quia electorum numerus minui non potest. Vel potest dici, quod ipsi semper
gaudent de suis bonis operibus quae custodiendo egerunt, licet ille qui custoditus
est non salvetur.
Ad quartum dicendum, quod Angeli volunt salutem hominis voluntate antecedente
sicut et Deus; sed voluntate consequente volunt hominem damnari, si
meruerit; unde consequens est ut de eius damnatione non doleant.
EXPOSITIO TEXTUS
«Et unum malum ad exercitium habet». Videtur iniuste agi cum homine: quia
daemones multo potentiores sunt hominibus: non enim est potestas super terram
quae ei comparetur, ut dicitur Iob 41. Ergo non iustum est pugnam inter
hominem et daemonem constitui.
Et dicendum, quod cum liberum arbitrium non possit cogi ad peccandum,
quantumcumque sit daemon fortis, homo resistere potest. Unde dicitur, quod
debilis est hostis qui non potest vincere nisi volentem; et super hoc homini
adest praesidium Angeli, et auxilium divinum, si suscipere velit.
|
|