complacendum; quatenus opus, ad apostolatus vestri iudicium perventurum, 
tanto benigniorem in se reddat vestrae maiestatis intuitum, 
quanto de purioris intentionis fonte primum apparuerit derivatum. 
Suscipite itaque, Pater sanctissime, suscipite a me famulatum 
huius opusculi, vestro ad divinam gloriam nomini dedicati, 
ut de hoc nulli restet aliud sentiendum, nisi quod probabitur et 
vestri beneplaciti significatione firmatum. 
A QUO APOSTOLORUM PETRI ET PAULI CORPORA DE CATACUMBIS 
LEVATA SINT ET UBI SEPULTA. 
1. Sicut itaque in  Libro Pontificali  scriptum inveni, beatus 
Cornelius papa rogatus a quadam matrona, nomine Lucina, corpora 
sanctorum apostolorum Petri et Pauli de Catacumbis noctu levavit: 
et primo quidem corpus beati Pauli apostoli praedicta Lucina in 
praedio suo posuit, via Ostiensi, ad latus ubi decollatus est; beati 
vero Petri apostoli corpus accepit beatus Cornelius papa, et cum 
magna devotione et reverentia posuit illud prope locum ubi crucifixus 
est, inter corpora sanctorum episcoporum, in templo scilicet 
Apollinis, in monte Aureo, in Vaticano palatii Neronis. 
A QUO APOSTOLORUM PETRI ET PAULI BASILICAE 
ET [A]EDIFICATAE ET DEDICATAE SINT. 
2. Postea vero tempore beati Silvestri papae Constantinus, 
christianissimus imperator, rogatu eiusdem sanctissimi pontificis, 
cum magna devotione et diligentia, ut res ipsa docet, fecit ecclesiam 
beato Petro apostolorum principi ante templum Apollinis in 
Vaticano, cuius fundamentum ipse imperator prius fodit, et asportavit
  |  
  |