Salimbene de Adam: Cronica

Pag 70


apostoli autem tui, tempore passionis, a te requisiti: Quando misi
vos sine saculo et pera et calciamentis, numquid aliquid defuit vobis
,
responderunt et dixerunt: Nichil (Luc. XXII)?». Et respondit
Dominus et ait: «Quod dixit Paulus apostolus, verum dixit.
Quod autem dixerunt discipuli mei in cena, similiter verum dixerunt;
non quin aliquando penuriam sustinuerint, presertim cum
de me scriptum sit, Io. IIII: Iesus autem fatigatus ex itinere sedebat
sic super fontem. Hora autem erat quasi sexta. Discipuli enim eius
abierant in civitatem, ut cibos emerent
; sed pro tanto verificatur
verbum eorum, cum dixerunt: Nichil, quia auctoritatem habebant
victualia accipiendi et potestatem miracula faciendi». De
primo dicit Apostolus, prima ad Cor. IX, quod Dominus ordinavit
his qui Evangelium annuntiant de Evangelio vivere
. Item supra
eodem capitulo: Si nos vobis spiritualia seminavimus, non est
magnum, si carnalia vestra metamus
. Unde Propheta: Sumite
psalmum et date tympanum
. Ubi dicit glosa: «Sumite spiritualia
et date temporalia». Item Apostolus ad Ro. XV: Si spiritalium
eorum participes facti sunt gentiles, debent et in carnalibus ministrare
eis
. Item, Mar. VI, habetur quod, quando Dominus misit
XII ad predicandum, precepit eis ne quid tollerent in via nisi
virgam tantum
; que ponitur pro auctoritate sumendi victualia.
De secundo habetur, Io. XIIII: Amen, amen dico vobis, qui credit
in me, opera que ego facio et ipse faciet, et maiora horum faciet,
quia ego ad Patrem vado
et cet. Tertio modo verificatur verbum
discipulorum, cum dixerunt quod nichil defuit eis, quia Christum
habendo habebant omnia. Unde Apostolus in secunda ad Cor.
VI: Tamquam nichil habentes et omnia possidentes, et ad Phili.
IIII: Habeo omnia et abundo. Ideo dicit Sapiens, Prover. XIII:
Est quasi dives, cum nichil habeat; et est quasi pauper, cum in
multis divitiis sit
. Hinc poeta ait:
Nobilitat viles frons generosa dapes.
Vere igitur discipuli habendo Christum habebant omnia, quia
Christus Deus est, et de Deo dicit Apostolus, I Cor. XV, quod

Torna all'inizio