Ad secundum dicendum, quod rationes seminales dicuntur materiae inditae,
non quia sint intelligendae praeexistere in materia ante adventum formae completae,
quasi pertinentes ad essentiam materiae, vel ad rationem eius, secundum
quod est materia; sed per modum quo etiam formae completae in materia
esse dicuntur.
Ad tertium dicendum, quod Anaxagoras ponebat, in aere, ex quo generabatur
ignis, praeexistere quasdam partes ignis in actu latentes, per quarum exitum et
congregationem, ignis generari videbatur. Hoc autem nos non ponimus; sed
quod in materia aeris praecessit aptitudo ad formam ignis, et in igne generante
virtus activa, per quam haec aptitudo in actum reducitur: et hoc non est
inconveniens.
Ad quartum dicendum, quod sub rationibus seminalibus comprehenduntur tam
virtutes activae quam etiam passivae, quae perfici possunt per agentia naturalia;
sicut et in generatione animalis semen extento nomine dicitur non solum
sperma, sed etiam menstruum.
Ad quintum dicendum, quod concurrentibus omnibus causis naturalibus, ex
quibus omnibus una perfecta causa constat, necesse est effectum sequi, nisi aliquid
impediat: et hoc modo loquitur Augustinus.
ARTICULUS 3
Utrum ea quae fiunt praeter rationes seminales, sint miracula.
Ad tertium sic proceditur.
1. VIDETUR quod ea quae praeter rationes seminales fiunt, non omnia miracula
sint. In opus enim creationis virtus seminalis naturae non potest, nec tamen
opus creationis miraculosum dicitur; quia miracula sunt ad manifestationem
gratiae, ut in littera dicitur; ad quod creatio non est ordinata, sed magis ad
institutionem naturae. Ergo videtur quod non sit ratio miraculi in hoc quod
praeter causas seminales aliquid fiat.
2. Praeterea, creatio animarum et iustificatio impiorum, cum frequenter fiat,
miraculosa non est; quia miraculum est aliquod arduum et insolitum, ut
Augustinus dicit; et tamen isti effectus praeter rationes seminales producuntur.
Ergo idem quod prius.
3. Praeterea, resurrectio mortuorum, cum in spe fidelium sit, miraculosa non
est, quia miraculum est praeter spem admirantis apparens, ut Augustinus dicit;
et tamen resurrectio mortuorum per naturam fieri non potest. Ergo non omnia
quae praeter virtutem naturae fiunt, miracula dicuntur.
|
|