Mollifica duram, compactam solve, fluentem 
Spissa, liquefac spissam, lenique fluentem.  
CAP. III. Medicinae fines - Si Medicus cunctos aegros posset medicari 
Divinus magis deberet iure vocari.  
Vitam prolongat, sed non Medicina perennat.  
Non phisicus curat vitam, quamvis bene longat;  
Natura, qua conservans, descendens corpora sanat 
CAP. IV. Medici incommoda - Stercus et urina sunt Medico fercula prima;  
Hydrops quartana sunt Medico scandala plana 
CAP. V. Ad praecavendam aegrorum ingratitudinem - Non didici gratis, nec musa sagax Hippocratis 
Aegris in stratis serviet absque datis.  
Empta solet care multum medicina juvare;  
Si quae detur gratis, nil affert utilitatis.  
Res dare pro rebus, pro verbis verba solemus:  
Pro vanis verbis montanis utimur herbis;  
Pro caris rebus, pigmentis et speciebus.  
Est medicinalis Medicis data regula talis:  
Ut dicatur: da, da, dum profert languidus ha, ha!  
Da Medicis primo medium, medio nihil imo.  
Dum dolet infirmus Medicus sit pignore firmus;  
Instanter quaerat nummos, vel pignus habere;  
Fidus nam antiquum conservat pignus amicum,  
Nam si post quaeris, quaerens inimicus haberis.  
CAP. VI. Medicaster - Fingit se Medicus quivis idiota, prophanus,  
Iudaeus, monachus, histrio, rasor, anus,  
Sicuti Alchemista Medicus fit aut Saponista,  
Aut balneator, falsarius aut oculista.  
Hic dum lucra quaerit, virtus in arte perit. 
  |  
  
  
  
2070 
  
  
  
  
2075 
  
  
  
  
2080 
  
  
  
  
2085 
  
  
  
  
2090 
  
  
  
 
  |