Crimen majestatis post mortem rei etiam incipit et tractatur; rei  
memoria condempnatur, adeo ut quicquid contraxerit, fecerit, statuerit, a  
die criminis nullam habeat firmitatem; set omne quod habuit, fisci  
iuribus vendicetur. 
Hoc crimine qui parentem purgaverit, eius successionem meretur. 
Hoc crimine tenentur omnes, quorum consilio fugiunt obsides, armantur  
cives, seditiones moventur, concitantur tumultus, magistratus necantur,  
exercitus deseritur, ad hostem fugitur, socius proditur, dolo malo  
cuneus discinditur, bellis ceditur, ars desolatam relinquitur, sociis  
auxilium denegatur, cetaraque hujusmodi sicut regii consilii explorator, summissor  
et publicator, et qui susceperit hospitio hostes regni, et ductum prbeuerit 
non ignarus. 
XIX. De nova militia 
Divine iustitie consentientes probanda probamus contrarium refutamus.  
Sicut, enim, nullatenus exasperandi sunt boni, ita beneficiis non  
sunt fovendi mali. Sanccimus, itaque tale proponentes edictum, ut si quicumque  
novam militiam arripuerit, contra regni nostri beatitudinem, atque  
pacem, sive integritatem, militie nomine et professione, penitus decidat,  
nisi forte a militari genere per successionem duxerit prosapiam.  
Idemque statuimus de sortientibus qualiscumque professinis ordinem, ut  
puta si vel auctoritatem iudicii optinuit, sive notariorum officium, ceterisque  
similibus. 
XX. De falso 
Qui litteras regias aut mutat aut quas ipse scripsit notho sigillo subsignat,  
capitaliter puniatur. 
XXI. De cutendibus monetam 
Adulterinam monetam cudentibus, vel scienter eam accipientibus,  
penam capitis irrogamus, et eorum substantiam publicamus; consentientes  
etiam hac pena ferimus.
  |  
  |