Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 5, p. 160


QUAESTIO 1
Circa primum quaeruntur duo: 1. De tempore sanctificationis; 2. De effectu
ipsius. De sanctificatione enim aliorum quaestio pertinet ad quartum librum
dist. 6.
ARTICULUS 1
Utrum beata Virgo fuerit ante sanctificata quam conceptio eius finiretur
Ad primum sic proceditur.
1. VIDETUR quod beata Virgo sanctificata fuerit antequam conceptio carnis eius
finiretur. Sicut enim dicit Apostolus Roman. 11, 16: «Si radix sancta, et rami».
Sed parentes comparantur ad prolem conceptam, sicut radix ad ramos. Ergo
sanctificatis parentibus Virginis sanctificatio ad ipsam pervenisset. Sed si in
parentibus sanctificata esset, sanctificatio conceptionem eius praecessisset.
Cum ergo credendum sit ei collatum esse quidquid conferri potuit, videtur quod
ante conceptionem sanctificata sit.
2. Praeterea, bonum est efficacius ad agendum quam malum, cum malum non
agat nisi in virtute boni, ut dicit Dionysius. Sed per peccatum
primi parentis infectio originalis peccati in omnes homines pertransit. Ergo
multo fortius per sanctificationem parentum beata Virgo sanctificari potuit; et
sic idem quod prius.
3. Praeterea, id quod est meritorium, gratiae sanctificationi non repugnat. Sed
actus matrimonialis meritorius esse potest. Ergo in ipso concubitu matrimoniali
parentum beatae Virginis ipsa sanctificari potuit.
SED CONTRA, quod non est, non potest sanctificari. Sed beata Virgo non fuit
antequam conciperetur in utero matris suae. Ergo non potuit ante conceptionem
sanctificari.
Praeterea, unigenito Dei Filio singularis conceptio et partus debebatur. Sed
Christi conceptio ex Virgine matre fuit sine commixtione viri. Ergo non decuit
ut mater eius conciperetur nisi per sexuum commixtionem. Sed post statum
naturae corruptae non potuit esse commixtio sexuum sine libidine. Cum ergo
libido illa quae est filia peccati, ex peccato primorum parentum proveniens, sit
causa originalis peccati in prole, ut Augustinus dicit, videtur
quod non potuit beata Virgo sanctificari nisi post conceptionem.

Torna all'inizio