: Aurea gemma oxonensis

Pag 76


maiores quoque personas et domnos persepe blandiendo
postulare, respondendum est, quod tunc non
servat ordinem sue dignitatis. Et enim ipse,
qui postulat, inferiorem se esse demonstrat; omnis
namque qui postulat, minor est eo, qui postulatur.
Que vero a pari ad parem mittitur epistola,
idcirco mediocris dicitur, quia inter sublimem
et exilem media existens nec ascendit ad
superiorem nec descendit ad inferiorem; sed
servans parilitatem, duo in se accidentia continet:
blanditionem et petitionem.
Ceterum quia diversi diversa sentiunt et
quidam sano intellectu sana, quidam pravo perversa
asserunt, non absurdum putavimus diversorum
sensum nostris intermiscere sententiis:
Vocant enim sublimem,
que a sublimi persona mittitur.

Torna all'inizio