Paulinus Aquileiensis: Contra Felicem Urgellitanum episcopum libri tres

Pag 48


INCIPIT LIBER SECVNDVS
II 1 (II 1) Initium igitur libri secundi de principio sane epistolarum
beati apostoli mundique doctoris egregii exordiri incipiam,
quatenus uerborum stamina disputationis radio illius edoctus magisterii
fultusque ualeam discriminare praesidiis filaque admodum
effluentia typico inserta liciatorio sincere suscepto fidei pectine
caelestibusque inspectis texere indiciis non torpescam. Paulus inquit
seruus Iesu Christi uocatus apostolus segregatus in euangelio dei,
quod ante promiserat per prophetas suos in scripturis sanctis de filio
suo, qui factus est ei ex semine Dauid secundum carnem, qui
praedistinatus est filius dei.
Secundum id enim dicitur procul
dubio praedistinatus quod factus ex semine Dauid secundum
carnem praeconatur. Dic, quaeso te, o magister gentium, curam
gerens non solum romanae sed omnium ecclesiarum, qui non ab
hominibus neque per hominem sed per reuelationem Iesu Christi,
qui loquebatur in te, quicquid docueras didicisti: per adoptionem
putas ne praedistinatus est uerbum caro factum filius dei, ueluti
quilibet electorum, de massa tamen propagatus perditionis, ipsius
quoque praeueniente gratia, per lauacrum regenerationis effici
meruit filius lucis, an potiusquemadmodum excellentius singularis
natiuitatis eius gloria praedicatur, ita filii dignitas singulariter
modo mirabili perdocetur? Praedestinatus est ais filius dei. Per
quod expressius, oro, declara. Forte per adoptionem? Absit, nequaquam
per adoptionem. Hoc enim heretici usurpatius non metuunt
susurrare. Praedestinatus itaque est filius dei in uirtute secundum
spiritum sanctificationis ex resurrectione mortuorum Iesu Christi
domini nostri. Satis satisque consolatus es me, beate apostole
Paule. Refloruit, profiteor, ex hoc caro mea, et hoc est meum
refrigerium. In uirtute namque secundum spiritum sanctificationis,
non in adoptione praedistinatus est filius dei, quoniam uirtus
altissimi beatae obumbrauit uirgini, et spiritus sanctus inuiolabilia
materna uiscera fecundans sanctificauit: ideoque et quod natum est
ex ea sanctum, uocatus est filius dei. Ideo quia spiritus sanctus

Torna all'inizio