Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 512


Quae, et quot oporteat iudices habere, ut contingat
eos bene iudicare.
Cap. XXII.

Possumus autem quatuor enumerare, quae oportet habere
iudices, ut vera iudicia proferant, et ut recte iudicent.
Primum, est auctoritas iudicandi. Secundum est
prudentia legum. Tertium, experientia agibilium. Quartum,
rectitudo voluntatis. In omni enim litigio (quantum
ad praesens spectat) quatuor est considerare. videlicet
partes litigantes, negocium de quo litigant, leges secundum
quas litigia iudicanda, et legislatorem aut regem
aut principem a quo datur auctoritas iudicandi. Expedit
autem iudices ut recte iudicent, ad omnia haec debite
se habere. nam iudicium non debet esse usurpatum,
nec temerarium, nec iniquun, nec praesumptuosum sive
suspitiosum. Iudices enim si non recte se habent ad legislatorem,
faciunt iudicium usurpatum. Tunc quidem dicuntur
iudices non recte se habere ad legislatorem, quando
excedunt auctoritatem sibi commissam. Secundo dicuntur
iudices facere iudicium temerarium, si non recte
se habent ad leges, ut si carent legum prudentia: nam
sine cognitione legum, recte causae iudicari non possunt.
Tertio si iudices non debite se habent ad partes
litigantes, facient iudicium iniquum: nam ut patet ex habitis
iudex debet esse quasi regula recta media inter
utraque partes: quare si huiusmodi regula a medio
deviat, et ad unam partem declinat per amorem,
ab alia vero recedit per odium, oportet ipsum iudicare
inique: quia tunc iudicium non procedit ex
zelo iustitiae, sed ex amore vel odio partium. Quarto
si iudices non debite se habent ad negocia agibilia,
ut si sint inexperti humanorum actuum, facient iudicium

Torna all'inizio