.XXVII. prętio argenti librarum .VI. ad pensionem reddendam 
grani modium unum; ordei unum, speltę unum, operas tres 
et xenium unum, de olivis vero quartam partem. in Peterolo 
et in Canali pro solidis .XL. in Aquiniano modium .I. pro solidis 
.X. in Tribiliano, et in Marciliano, et in Villa Rustica, et 
in Castellione pro solidis .C. 
Hic vero memorandus ac domnus abbas Almericus huius bona 
monasterii intus vel extra extitit per omnia conservator fidelis, 
nec ea alicuius aura favoris in aliquo divastavit, sed pio affectu 
ac opere benigno magnaque sagacitate mirabiliter ampliavit. ęcclesiastica 
quoque ornamenta et librorum volumina in hoc monasterio 
studiosissime auxit. fertur autem quod artis grammatice 
et Scripturę divinę libros  quadraginta duos maiores minoresve 
hic accumulare curavit. de vestimentis autem et cibis confratrum 
sic honorifice et decentissime ac sollemnissime studebat, ut 
nullus inter eos indigens aut despicabilis videretur. nemo circum 
morantium comitum aut aliorum persecutionem aliquam vel 
divastationem pręsumebat inferre in bonis abbatię. quibus etiam 
bona huius monasterii male aliquando petentibus omnino denegabat. 
donantem enial bona ęcclesiastica histrionibus et seculi 
tyrannis fraudulenter et inutiliter et absque maximo decentique 
ęcclesiastico proficuo, secundum sanctissimi Augustini sententiam, 
asserebat morte dignum, et Iudę perdito comparandum. in suis 
etiam vestimentis non erat superfluus nec renovator frequentissimus, 
sed parcus ac religiosus in omnibus, non etiam delicatus. 
pro mortuis quoque oblationes huic monasterio allatas, his Dei 
servis auferentes, vel in secularibus sumptibus lubrice expendentes, 
referebat sacrilegos apud Deum fore, et pauperum pessimos necatores. 
et quidem florebat in utroque hoc cęnobium ipsius regiminis 
temporibus, et abundabat bonis omnibus. ubicumque 
autem horum quisquam fratrum obviabatur, propter prędicti patris 
et cęterorum seniorum religionem et innocuam pręlationem, tamquam 
Dei angelus in itinere adorabatur,  et ut Christi apostolus
  |  
  |