Lanfrancus Ticinensis: Epistulae

Pag 176


60


Lanfrancus archiepiscopus dilectissimo amico suo abbati T.
salutem.

Causam Goduini et Lifgiuae adulterae suae optime noui, et
reuera Lundoniae coram me eam uestigari precepi. Auditaque
utriusque partis assertione in adulteros sententiam diximus, et
iuste eos esse excommunicatos communi consensu decreuimus.
Propterea nichil aliud restat, nisi quod fraternitas tua adulteram de
cimiterio eici precipiat, quousque uel corruptor eius uel aliquis
pro ea quod iustum est episcopo faciat. Libenter facerem quod tibi
posse placere intelligerem, et multum doleo quod de praesenti
negotio uoluntatem tuam implere non ualeo.

61


Dulcissimo patri W. L., quondam dulcissimus et utinam nunc

Torna all'inizio