Remigius Florentinus (Remigius Girolami): De bono comuni

Pag 168


Obiectiones vero contra rationes sumptas ex effectibus et signis dimittantur
ad presens.
Sed tamen utrum aliter ordinanda sint predicta ad declarationem
oportuniorem veritatis vel ad salubriorem motionem voluntatis - puta
primo rationes secundo exempla, vel primo rationes secundo contra obiectiones,
vel aliter qualitercumque - diligens examinator provideat et
adaptet.
Explicit tractatus de bono comuni fratris Remigii Florentini magistri
in theologia ordinis Predicatorum.
Tabula capitulorum ]
Cap. 1. Quod bonum comune preferendum sit bono privato proprio
multiplici auctoritate sacre scripture probatur.
Cap. 2. Idem probatur auctoritate infidelium.
Cap. 3. Idem probatur exemplis in creaturis habentibus solum amorem
naturalem.
Cap. 4. Idem probatur exemplis creaturarum habentium amorem
animalem.
Cap. 5. Idem probatur exemplis creaturarum habentium amorem
rationalem idest hominum infidelium.
Cap. 6. Idem probatur in fidelibus veteris testamenti.
Cap. 7. Idem probatur in fidelibus novi testamenti quantum ad
canonem.
Cap. 8. Idem probatur in fidelibus novi testamenti extra canonem.
Cap. 9. Idem probatur ratione sumpta ex parte obiecti sive ab
omnibus naturaliter amatorum.
Cap. 10. Idem probatur ex parte subiecti sive hominum amantium.
Cap. 11. Idem probatur ex parte causarum ipsius amoris quantum
ad causam sine qua non.
Cap. 12. Idem probatur ex parte causarum moventium, et primo
ex parte virtutis.
Cap. 13. Idem probatur ex parte corporalis delectabilitatis.
Cap. 14. Idem probatur ex parte temporalis utilitatis.
Cap. 15. Idem probatur ex parte similitudinis.
Cap. 16. Idem probatur ratione sumpta ex parte effectuum amoris.
Cap. 17. Idem probatur ratione sumpta ex parte signorum amoris.
Cap. 18. Argumenta directe contra questionem, et eorum solutiones.
Cap. 19. Argumenta contra rationes inductas quantum ad obiectum,
et eorum solutiones.
Cap. 20. Argumenta contra rationes inductas quantum ad subiectum,
et eorum solutiones.
Cap. 21. Argumenta contra rationes inductas quantum ad causas,
et eorum solutiones.

Torna all'inizio