“adaperire”. Et ascendit Iesus Ierosolimam ad diem festum pentecosten. Erat autem Iherosolimis
probatica piscina, V porticus habens. In quam secundum tempus descendebat angelus, et sanabatur
unus; ubi sanavit in sabbato languidum, XXXVIII an[nis] habentem infirmitatem suam, dicens
ei: “Tolle grabatum tuum et ambula”. Propterea persequebantur eum Iudei, quia hec faciebat
in sabbato. Respondit autem Iesus: “Pater meus usque modo operatur, et ego operor”; propterea
magis querebant eum uccidere, quia patrem suum dicebat Deum; et subdidit multa de
patre et de se et de Anthichristo. Iterum abiit secus mare Galyleae in desertum, ubi de
VII panibus et paucis piscibus satiavit IIII milia hominum discumbentium super terram, exceptis
mulieribus et parvulis, et impletae sunt VII sportae fragmentorum. Et ascendens navem
cum discipulis venit in partem Magedam, que alio nomine dicitur Dalmanutha. Ubi docuit
eos cavere a fermento Phariseorum; quod cum male intelligerent, arguit eos de modicitate
fidei. Ad hec venit in partes Cesareae Phylippi, que est in regione Phenicis ad radicem Libani,
ubi oriuntur Ior et Dan, qui rivuli sociati Iordanem efficiunt; que civitas nunc Paneas vocatur.
Ubi Iesus discipulos interrogavit, quem dicerent homines esse filium hominis, et quem dicerent
ipsi eum esse. Cui Petrus: “Tu es Christus, filius Dei vivi”; cui Iesus: “Beatus es Symon Bar[iona];
et: “tu es Petrus, et super hanc petram e[dificabo] e[cclesiam] m[eam]”; et promisit ei claves regni
celorum et precepit eis, ne cui dicerent, quod ipse esset Christus; et predixit eis passionem
et resurrectionem suam, et Petrum dicentem: “Absit a te, domine”, redarguit dicens: “Vade
post me, Sathana”; discipulis et turbe dixit: “Si quis vult post me venire, abn[eget] se[metipsum] et
t[ollat] c[rucem] s[uam] et s[equatur] m[e]”. Et addidit, quod venturus esset in gloria patris
reddere unicuique secundum opus suum. Et post dies VI assumpsit Petrum, Iacobum et
Iohannem et duxit eos in montem excelsum, scilicet Thabor, qui quarto miliario distat a Nazareth;
ubi transfiguravit se ante eos, et facta est facies eius sicut sol, et vestimenta eius sicut nix, et
apparuerunt ibi Moyses et Helyas; et precepit eis, ne cui dicerent, donec resurgeret. Et interrogantibus
de adventu Helye respondit, quod Helyas iam venit. Et cum venisset ad turbas,
salutabant eum. In sequenti autem die sanavit lunaticum, quem discipuli sanare non poterant.
Quibus querentibus, quare non poterant, respondit: “Propter incredulitatem vestram” et
“Hoc genus demoniorum non eicitur, nisi per orationem et ieiunium”. Et rursus predixit eis
passionem et resurrectionem suam. Et cum venisset Capharnaum, misit Petrum ad mare
piscari, ut inventum staterem in ore piscis tribueret in tributum. Et arguit discipulos,
quod in via de maioritate contenderant; et statuit in medio parvolum dicens: “Nisi efficiamini
sicut parvuli, non in[trabitis] in r[egnum] ce[lorum]”, et: “Qui scandalizaverit unum de pusillis istis, qui
in me credunt, expedit ei, ut suspendatur mola asinaria in collo eius, et demergatur in profundum
maris”. Respondens Iohannes ait: “Vidimus quendam in nomine tuo eicientem demonia et prohibuimus
eum”. Cui Dominus: “Nolite prohibere”. Et cum dixisset multa de scandalizantibus, subdidit
parabolas de ove centesima et de decima dragma inventa et de filio prodigo, in quibus ostendit
futurum in celo gaudium de pusillis. Cumque dixisset de fratre corripiendo et adiunxisset:
“Quecumque ligaveritis super terram, l[igata] e[runt] et in c[elis] ”, quesivit Petrus, si
dimitteret fratri usque septies... , et ad conprobandum, quod sit dimittendum, subiecit
parabolam servi, cuius debitum revocavit dominus suus, quia noluit misereri conservi. Post hec venit
de Galilea in Iudeam trans Iordanem, ubi curavit infirmos Galileos, qui secuti fuerant eum.
Ubi querentibus Phariseis, si licet homini dimittere uxorem, respondit, quod non licet, excepta
|
1
5
10
15
20
25
30
35
40
|