Paulus Camaldulensis: Donatus

Pag 53


Unde fiant. Fiunt etenim possessiva vel a nominibus, ut [a] Caesar
Caesareus, vel a verbis, ut opto optativus, (vel) ab adverbiis, ut extra
extraneus; ex quibus alia sunt mobilia, ut Caesareus Caesarea Caesareum,
alia quidem fixa, velut sacrarium donarium.
De diminutivis. Alia sunt diminutiva, ut a rege regulus. Diminutiva
vero dicuntur, quae diminutionem sui primitivi demonstrant, unde
regulus rex parvus dicitur.
De comparativis. Alia quoque sunt comparativa, quae cum aliquo
participe sensu positivi 'magis' adverbium significant, ut doctior, hoc
est magis doctus.
Unde fiant. Haec autem comparativa, si positivos secundae declinationis
habuerint, formantur a genitivis suorum positivorum t mutata
in c et addita or, ut doctus docti, t in c et addita or, fit doctior;
si vero a positivis tertiae declinationis venerint, formantur a dativis
eorum apposita or, ut si dicas felici, addita or, fit felicior.
De superlativis. Alia quidem nomina sunt superlativa, et dicuntur
superlativa quoniam comparativo superferuntur, ut doctissimus. Superlativus
quoque est, quia comparatus ad plures sui generis omnibus
superponitur, ut si dicas 'Achilles fortissimus Grecorum fuit', hoc
est super omnes Grecos; per se autem prolatum intellectum habet cum
valde adverbio positivi, ut, cum dicitur 'Achilles fortissimus fuit', intellegi
debet valde fortis.
Superlativa vero si a positivis secundae declinationis venerint, formantur
a genitivis suorum positivorum interposita s et addita simus,
ut doctus docti, interposita s et addita simus, fit doctissimus; si autem
positivi tertiae declinationis fuerint, superlativi a dativis positivorum
formantur interposita s et addita simus, ut felici felicissimus,
a quibus excipiuntur facillimus, agillimus, gracillimus, humillimus,

Torna all'inizio