Matheus Bononinesis: Quaestiones super modos significandi et super gramaticam

Pag 136a


< 2-UTRUM VERBUM DE MODO SIGNIFICANDI
ESSENTIALI GENERALI SIGNIFICET PER MODUM
INCLINABILIS AD ALIUD CUM DISTANTIA >
 
Tunc de secundo queritur, utrum verbum
de modo significandi essentiali generali
verbi significet per modum inclinabilis ad
aliud cum distantia.
 
< 2-1 -Quod non >
<2-1-1> Et videtur quod non. Sortes qui
currit disputat
, hoc quod dico cumt non
inclinatur ad Sortem cum distantia, sed a
parte eiusdem extremi construitur cum
hoc quod dico Sortes . Ergo verbum non
significat per modum inclinabilis cum distantia
ad aliud.
<2-1-2> Item, dicit P.H. super secundum
minoris, quod <cum dicitur> Sortem currere
est possibile, Sortem currere se
tene<n>t a parte unius extremi et sunt in
ratione nominativi casu suppositis. Ergo
non sed habent per distanciam +minoris+
 
< Quod sic >
< OP 2-1 > In oppositum arguitur. Verbum
significat per modum inclinabilis. Hoc
docet modus ipsius verbi: in omni enim
verbo est modus, et modus est qualitas inclinabilis.

Torna all'inizio