Lanfrancus Ticinensis: Decreta Lanfranci pro ordine Sancti Benedicti

Pag 90


<DE PUERI OBLATIONE>


Offerendus puer facta sibi prius corona manibus portans hostiam et
calicem cum uino, sicut mos est, post euangelium sacerdoti qui missam
celebrat a parentibus offeratur. Qua oblatione a sacerdote suscepta
inuoluant praedicti parentes manus pueri in palla, qua altare coopertum
est, et cuius pars anterius pendet et tunc suscipiat eum abbas. Quo facto
praefati parentes coram deo et sanctis eius statim promittant, quod per
se uel per suppositam personam susceptum ordinem puer nunquam
reliquat neque ei ei aliquid scienter daturos, unde puer quod absit perire
possit. Hanc promissionem prius scriptam coram testibus uerbis ibi prius
edicant et postea super altare ponant. His expletis benedicat abbas
cucullam et exuens puerum cappa uel pellibus uel aliqua huiusmodi
clamide dicat Exuat te dominus ueterem hominem ut supra; et induens eum
cuculla subiungat Induat te dominus nouum hominem et caetera. Dehinc
ducatur ad radendum et uestiendum, sicut nostri ordinis consuetudo est.
Cum uero adulta aetate facturus professionem fuerit, fiant ei caetera quae
superius debere fieri conuerso iam diximus. Hoc autem quod modo
factum est, iterari non oportet.

<DE CAPITULO>


Omni die minimi signi ad designandum capitulum incipiente sono fratres
omnes qui sedent in choro statim surgere et uersi ad orientem interim
debent stare, fratres quoque qui alicubi in monasterio sunt chorum
intrare. Nullus eorum librum teneat, nullus in libro aliquid legat aut

Torna all'inizio