Ad tertium dicendum, quod «politica» est prudentia quaedam, qua homo dirigitur
in his quae ad alium spectant; unde nominat prudentiam completam. Et
quia non omnis prudentia habet istam completionem; ideo ponitur pars eius.
Tamen in eo in quo completum habet esse, prudentia non differt secundum substantiam
habitus «prudentiae» et «politicae», sed ratione tantum.
Ad quartum dicendum, quod militare exercitium maxime pertinet ad conservationem
communitatis; et ideo «militaris» potius ponitur quam aliae, ut negotialis
et huiusmodi: per eam enim intelliguntur; sicut etiam per artes liberales
quas tangit, dicuntur intelligi mechanicae, quae simili modo sunt partes
prudentiae.
Ad quintum dicendum, quod regnum inter alia regimina dignius est, ut
Philosophus in 8 Ethic. dicit, et ideo potius regnum quam alia posuit.
ARTICULUS 2
Utrum continentia, clementia et modestia
sint partes temperantiae, sicut dicit Tullius
Ad secundum sic proceditur.
1. VIDETUR quod partes temperantiae male assignentur a Tullio in prima
Rhetorica. Dicit enim, quod partes temperantiae sunt «continentia»,
clementia» et «modestia»; et videtur quod male. Quia continentia, ut
dicit Philosophus in 7 Ethic., dividitur contra virtutem universalem. Ergo
non debet poni pars alicuius virtutis.
2. Praeterea, «clementia», ut dicit Tullius, est «virtus per quam animus
concitatus in odium alicuius, benignitate retinetur». Hoc autem videtur ad
mansuetudinem pertinere: mansuetudo autem non est pars temperantiae, cum
sit in irascibili, temperantia autem in concupiscibili. Ergo videtur quod nec
clementia debeat poni pars temperantiae.
3. Praeterea, modestia a modo observando dicitur. Sed hoc est necessarium in
qualibet virtute. Ergo modestia non est pars alicuius virtutis; sed consequitur
omnem virtutem.
4. Praeterea, Tullius dicit, quod modestia est pudor honestatis, puram
et stabilem comparans auctoritatem. Pudor autem videtur esse idem quod verecundia.
Cum ergo verecundia non sit virtus, sed passio, ut dicit Philosophus in
4 Ethic., videtur quod modestia non debeat poni pars virtutis.
|
|