Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 6, p. 36


obiecto suo non solum cognoscit rationem veri, secundum quam est eius obiectum,
sed omnem rationem quae est in eo, unde et rationem boni: et ideo consequenter
per illam eamdem speciem cognoscit actum voluntatis et naturam
voluntatis, et similiter etiam alias potentias animae et actus earum.
Alio modo anima reflectitur super actus suos cognoscendo illos actus esse. Hoc
autem non potest esse ita quod aliqua potentia utens organo corporali reflectatur
super proprium actum, quia oportet quod instrumentum quo cognoscit se
cognoscere, caderet medium inter ipsam potentiam et instrumentum quo primo
cognoscebat. Sed una potentia utens organo corporali potest cognoscere actum
alterius potentiae, inquantum impressio inferioris potentiae redundat in superiorem,
sicut sensu communi cognoscimus visum videre.
Intellectus autem cum sit potentia non utens organo corporali, potest cognoscere
actum suum, secundum quod patitur quodammodo ab obiecto, et informatur
per speciem obiecti: sed actum voluntatis percipit per redundantiam motus
voluntatis in intellectu ex hoc quod colligantur in una essentia animae, et
secundum quod voluntas quodammodo movet intellectum, dum intelligo, quia
volo; et intellectus voluntatem, dum volo aliquid, quia intelligo illud esse
bonum. Et ita in hoc quod cognoscit intellectus actum voluntatis, potest cognoscere
habitum in voluntate existentem.
Ad quartum dicendum, quod illi qui non habent virtutem, habent apud se aliqua
principia ex quibus possunt cognoscere naturam virtutum modo praedicto, et
esse virtutes non in se, sed in aliis, dum vident aliquos operari tales actus quales
sunt virtutum, et eo modo quo debent virtuosi operari.
Ad quintum dicendum, quod, sicut dictum est, tota cognitio qua cognoscit intellectus
ea quae sunt in anima, fundatur super hoc quod cognoscit obiectum
suum, quod habet phantasma sibi correspondens: non enim oportet quod solum
in phantasmatibus cognitio stet; sed quod ex phantasmatibus sua cognitio oriatur,
et quod imaginationem in aliquibus relinquat.
Ad sextum dicendum, quod non cognoscit voluntatem et ea quae ad ipsam pertinent,
per aliquam similitudinem ab eis abstractam, sed solum per similitudinem
obiecti sui, ut dictum est.
ARTICULUS 3
Utrum virtutes sint habitus, vel potentiae
Ad tertium sic proceditur.
1. VIDETUR quod virtutes non sint habitus, sed potentiae. Nulla enim res habet
esse per habitum, sed per potentiam naturalem. Sed omnes res habent virtutem
essendi vel semper, vel determinato tempore, ut dicitur in 1 Cael. et Mund.
Ergo virtus non est habitus.

Torna all'inizio