Salimbene de Adam: Cronica

Pag 505


percussus, et ut ipse alios tractaverat, peregre in montibus miserabili
obitu vita defunctus est.
Mortuus est autem Fridericus imperator condam anno Domini
MCCL in Apulia, in parvula civitate que appellatur Florentinum,
que a Nuceria Saracenorum civitate per X miliaria distat;
nec, propter nimium fetorem qui procedebat de corpore eius, potuit
portari ad Panormitanam urbem, in qua sunt sepulchra regum
Sicilie, et ibi sepeliuntur.
De multiplici causa privationis sepulture Friderici secundi imperatoris
condam.
Fuit autem causa privationis sepulture regis istius in sepulcris
regum Sicilie multiplex. Prima, impletio Scripturarum.
Unde Ys. XIIII: Quasi cadaver putridum non habebis consortium
neque cum eis in sepultura, scilicet cum regibus Sicilie, qui Panormi
sunt tumulati. Exemplum habuisti de Antiocho supra.
Ideo dicit Ecclesiastes VI: Sepulturaque careat; de hoc ego pronuntio
quod melior illo sit abortivus. Frustra enim venit et pergit
ad tenebras, et oblivione delebitur nomen eius. Secunda, quia
tantus fetor procedebat ex corpore suo, quod tolerari non poterat,
ita ut de corpore impii vermes scaturirent, ac viventes in doloribus
carnes eius effluerent, odore etiam illius ac fetore exercitus gravaretur.
De Antiocho ista dicuntur, II Macha. IX, que omnia ad litteram
in Friderico impleta fuerunt. Tertia causa fuit quia filius eius
Manfredus, qui appellatus est princeps, mortem ipsius occultabat,
volens occupare regnum Sicilie et Apulie, antequam Conradus
frater eius de Alemannia veniret ad eum. Hinc fuit quod multi
crediderunt eum non esse mortuum, cum vere mortuus esset; et
ex hoc impletum fuit Sibille vaticinium, que dicit: «Sonabit et
in populis: 'Vivit' et 'Non vivit'», et premittit quod mors eius
esset abscondita.

Torna all'inizio