existeret Pisanorum; et sic ad propria remeavit. In reversione autem episcopus de Massa, 
qui cum eo venerat, obiit eodem anno. 
A.D. MCLXI. Vicarienses pro suis factis et dictis in malam voluntatem universi Pisani 
populi iam deveneran t. Unde, pro recuperanda Pisanorum gratia et bona voluntate, omnia 
precepta predictorum Consulum Pisanorum in mense Octubri iuraverunt. Ad que sacramenta 
recipienda Lanfrancus Consul iustitie, et Bernardus Marago et Marignanus causidicus, tunc 
provisores, et Rainerius Gaetani et Ildebrandus Mele et Gerardus quondam Guffredi missi 
sunt, qui maiorem partem Vicariensium, a minimo usque ad maiorem, cum magno amore 
iurare fecerunt; et predicti Consules quem plura comandamenta, sub nomine sacramenti, 
in parlamento pisano et in Vico eos observare in perpetuo, sicut in carte publica Pisanorum 
continetur, imperaverunt eodem anno. 
A.D. MCLXI. Predicti Consules magnam domum pro comuni utilitate, habentem caput 
in Arno, et iuxta viam Sancte Marie edificare maiorem partem ceperunt. De carisio de 
Vectula ipsi primi L perticas fieri ceperunt; turres de Magnali suspenderunt, et plus quam 
solidos CCCC in eas expendiderunt. Galeas VII pro maris guardia construere inceperunt, et 
unam galeam pro eadem guardia ad castrum dictum de Plumbino constituerunt. 
A.D. MCLXI. Rainerius Sciacca obiit XV kal. Iulii, et fuit sepultus in ecclesia maiori
  |  
1 
  
  
  
5 
  
  
  
  
10 
  
  
  
  
15 
  
 
  |