Paulus Diaconus: Excerpta ex libris Pompei Festi de verborum significatu

Pag 15


pars est urbis; sive a genere sacrificii, quod in arce
fit ab auguribus, adeo remotum a notitia vulgari, ut ne litteris
quidem mandetur, sed per memoriam successorum celebretur;
sive ab arca, in qua quae clausa sunt, tuto manent,
cuius ipsius origo ab arcendo pendet.
Arculum appellabant circulum, quem capiti inponebant ad
sustinenda commodius vasa, quae ad sacra publica capite
portabantur.
Arculus putabatur esse deus, qui tutelam gereret arcarum.
Arculata dicebantur circuli, qui ex farina in sacrificiis fiebant.
Arcula dicebatur avis, quae in auspiciis vetabat aliquid fieri.
Asseres dicti, quod assideant parieti trabibusque.
Assaratum apud antiquos dicebatur genus quoddam potionis
ex vino et sanguine temperatum, quod Latini prisci sanguinem
assyr vocarent.
Ambrices regulae, quae transversae asseribus et tegulis interponuntur.
Antes sunt extremi ordines vinearum. Unde etiam nomen
trahunt antae, quae sunt latera ostiorum.
Ambitus proprie dicitur inter vicinorum aedificia locus duorum
pedum et semipedis ad circumeundi facultatem relictus.
Ex quo etiam honoris ambitus dici coeptus est a circumeundo
supplicandoque. Ambitio est ipsa actio ambientis.
Amnis proprie dicitur a circumnando, quoniam am ex Graeca
praepositione sumptum, quae est amphi, significat circum, et
nare fluere.
Ambiguum est, quod in ambas agi partes animo potest.
Huiusmodi apud Graecos amphibola dicuntur.
Ambrones fuerunt gens quaedam Gallica, qui subita inundatione
maris cum amisissent sedes suas, rapinis et praedationibus
se suosque alere coeperunt. Eos et Cimbros Teotonosque

Torna all'inizio