Cap. 62. deest in Ms.
Cap. LXII.
Cuidam Communitati, commendatio de devotione,
cum insinuatione prosperi status.
Devotionis tuae literas, quas nostro nuper
culmini destinasti, benignitate recepimus
consueta. Per quas, quia nostram
conscientiam instruxisti de rumoribus
quos intellexeras de Theutonicae partibus, affectionem
et industriam tuam plurimum commendamus.
Et quia te ad servitia nostra
promptis affectibus obtulisti, fidem tuam digna
prosequimur gratiarum actione. Insuper,
quia de felicitate Majestatis nostrae, per easdem
literas recreari devotius postulasti, licet
per longam seriem prosperitatem nostrorum
successuum tibi, tanquam speciali fideli nostro,
duxerimus describendam, tua tamen noviter
sincera fidelitas, per praesentes nos tam felicitate
propria, quam nostrorum proditorum oppressione
optata, juxta votum [per Dei gratiam]
congaudere; nec non et Theobaldum
Franciscum, omnesque alios proditores
nostros, qui se in castro Capuacii temerarie
intruserunt, velut coactos se poenae et non misericordiae
reddidisse. Quorum poena docebit
atrocitatem criminis, quod conjurando in necem
nostram temerarie, imo nefandissime commiserunt.
Propter quod statu regni nostri in
omni quiete et tranquillitate disposito, juxta
|
|