Guido de Columnis: Historia destructionis Troiae

Pag 187


respirauit Achilles, dum uerborum spes eius exhylerauit animum
et sub ipsius spei fiducia requieuit quodammodo.
Regina uero Heccuba, regis et Paridis habilitate captata, in secreto
refert illis uerba que sibi Achilles per nuncium suum misit. Quibus
auditis, rex Priamus, per magnam horam inclinato capite, nichil
dixit, diuersimode cogitando super uerbis eiusdem. Demum regine
Heccube sic respondit: "O quam durum animo meo uidetur illum
in amicum recipere qui tante inimicicie odio sic grauiter me offendit
ut ab oculis meis michi lumen erueret, Hectore interfecto, ob cuius
mortem Greci presumpserunt audaciam contra me, in meorum exterminium
anhelantes! Sed ut deinceps, si qua sunt forte, futura
grauiora uitemus, ut saltem alii filii mei michi seruentur incolumes,
et ut ego in meo senio a belli laboribus conquiescam, inuitus assencio
uotis suis, ita tamen quod ipse prius perficiat quod promittit,
ne forte sub alicuius dolositatis machina decipere nos intendat.
" Paris uero, regis uerbis auditis, consilium regis probat et suum
forte sic de facili acomodauit assensum pro eo quod inter promissa
ipsius Achillis Helena, consors sua, priori non erat restituenda marito
sed penes eum debebat perpetuo remanere.
Die uero tercio succedente, Achilles ad reginam Heccubam suum
predictum nuncium misit. Qui cum accessisset ad eam, in secreto
regina Heccuba sibi dixit se a rege Priamo uiro suo et Paride nato
suo super uerbis ab Achille transmissis habuisse responsum, "per
quod placet ambobus et michi similiter implere uotum Achillis, si
tamen ipse primo sue promissionis debitum finaliter exequatur.
Est ergo in eius potestate presentis negocii uelle consequi uotum
suum, dum tamen interim, donec res ipsa perfici ualeat, secrete et
caute geratur. " Et sic, nuncio data licencia, rediit nuncius ad
Achillem, cui cuncta que sibi dixerat regina Heccuba fideliter patefecit.
/*
Achilles autem feruentis amoris nexibus alligatus, dum per aliam
uiam de Pollixena percipit non posse satisfacere uotis suis, multarum
exagitatur infestacione curarum, dum in mente sua anxiose reuoluit
se regi Priamo grauia promisisse, que absolute non erant in
sue plenitudine potestatis. Etenim mos est et proprium uicium

Torna all'inizio