tradidit eum sub potestate Egiptiorum, voluit aperire oculos ceci populi qui
vocatur gentilis, ut agnosceret et illius populi pulcritudinem et suam feditatem;
quatinus hoc modo humiliatus gentilis consequeretur gratiam per misericordiam
eius, quam ille perdiderat culpa sua.
BENEDICTUS: Si misericordia, quam consequutus est Israel, versa est in
iudicium processu temporis, haud dubium quod culpa sua – dum inde acceperunt
superbiendi occasionem unde fuerant misericordiam consequuti – iudiciumque
cecitatis quo punite sunt gentes quandoque versum est in salutem – dum inde
humiliate sunt ad salutem unde prius punite fuerant ad mortem – non est, fateor,
quod ultra possit obici ordinationi divine, set dicendum cum Psalmista: sicut
tenebre eius, ita et lumen eius .
IOACHIM: Cum hoc ipsum quod ipse fateris intueretur Apostolus cerneretque
quod bonus et iustus Deus et per vitam et per mortem operatur vitam, post
multa que locutus fuerat de restitutione gentium et casu Israel hoc inter cetera
prosequutus est dicens: si illorum , hoc est Iudeorum, delictum salus est mundi,
que assumptio nisi vita ex mortuis? Si igitur et opus misericordie et opus
iudicii pereuntibus quidem versum est in perniciem et e diverso utrumque opus
salvari cupientibus ad salutem – sicque veram esse constat auctoritatem Apostoli
dicentis: diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum – liquet quod, quantum
in se est, bonus Deus omnes velit homines salvos fieri; set abutentes homines
arbitrii libertate pereunt, qui pereunt, culpa sua.
BENEDICTUS: Ut asseris ita est. Verumtamen quod dicit Apostolus de vasis
misericordie et vasis ire movet adhuc legentes, quia ita videtur positum ab
Apostolo acsi Deus vasa ire fecerit ad contumeliam , nulla existente causa ut
ita fierent nisi voluntate divina.
|
|