+ ego Iohannes prępositus manu mea subscripsi. + Atto prior.
+ Beraldus prępositus. + Berardus pręsbiter et monachus.
+ Tebaldus diaconus consensi et manu mea. + Berardus de
Rainuccio. + Oderisius frater eius. + Benedictus de Nevulo,
testes.
In nomine domini nostri Ihesu Christi. nos omnes domini
de castro Collis Nerę et Forani, qui olim fecimus cartam proprietatis
de ipsis castellis in mollasterio Sanctę Marię, restituimus
et reddimus in suprascripto monasterio Sanctę Marię de Farfa et
tibi, domne Guido vir venerabilis abba, ecclesiam Sancti Petri in
Bezano ,cum omnibus rebus suis quas habebat quando nos exinde
fecimus cartulam proprietatis in ipso monasterio, et quas deinceps
iuste acquisivit et a modo acquiret usque in perpetuum, ubicumque
ei pertinent. similiter omnes res quę fuerunt domni Alberti
filii Cencii. et alias res quę fuerunt Benedicti pręsbiteri de
Crescio Sichardi. de quibus rebus convenimus, ut sint in monasterio
Sanctę Marię ad suam proprietatem, et non dentur ulli
homini neque per fegum neque per scriptum. quod si per planum
dictum potuerimus ostendere de ipsis rebus nostram rationem,
domnus abbas concedat nobis quantum iuste pertinet nobis.
si vero placuerit domno abbati ut nobis ipsas res concedat, faciat
ad placitum prętium sicut duo vel tres fideles homines ęqualiter
apprętiaverint. et nos promittimus dare in monasterio Sanctę
Marię ipsam datam quę datur per comitatum alium si domnus
abbas potuerit defendere eam sibi a ministris palatii. si vero
non potuerit defendere, nos demus eam, ut non veniamus in
damnum terrę nostrę. et facimus fidelitatem in monasterium
Sanctę Marię et tibi, domne Guido abba, ut simus sicut alii equites
abbatię. et si istam convenientiam corrumpere temptaverimus
et per dies .LX. inquisiti non emendaverimus, componamus
in ipso monasterio pęnam argenti libras .XX. et hęc convenientia
semper rata permaneat. quam Gregorius pręsbiter et
monachus scripsit anno Domini millesimo .CXX., indictione .XIII.,
kalendis iunii. Iohannes Lupus ibi fui. Berardus de Pincio
|
|